라틴어 문장 검색

' Dedisses huic animo par corpus, fecisset quod optabat.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 12 8:3)
Quae sive uxoris sunt ut affirmat, sive ipsius ut negat, pari gloria dignus, qui aut illa componat, aut uxorem quam virginem accepit, tam doctam politamque reddiderit.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 16 6:4)
Annum tertium et octogensimum excessit in altissima tranquillitate, pari veneratione.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 1 4:1)
cui fortasse cives aliquos virtutibus pares et habemus et habebimus, gloria neminem.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 1 12:3)
Nam pater ei Erucius Clarus, vir sanctus antiquus disertus atque in agendis causis exercitatus, quas summa fide pari constantia nec verecundia minore defendit.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 9 4:1)
Nam cum sit impar prudentia, par omnium ius est.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 12 5:4)
ex iudicio in iudicium pari mercede transitur.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 14 4:5)
hunc cum praefectus alae militaret, pari ingenio curaque composuit.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 5 3:2)
Habet quidem gloria, in studiis praesertim, quiddam ἀκοινώνητον nobis tamen nullum certamen nulla contentio, cum uterque pari iugo non pro se sed pro causa niteretur, cuius et magnitudo et utilitas visa est postulare, ne tantum oneris singulis actionibus subiremus.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 7:1)
Post paucos dies Claudium Fuscum, Classici generum, et Stilonium Priscum, qui tribunus cohortis sub Classico fuerat, accusavimus dispari eventu:
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 17:1)
Eodem senatus consulto industria fides constantia nostra plenissimo testimonio comprobata est, dignum solumque par pretium tanti laboris.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 22:1)
Quod superest, rogo ut pari simplicitate, si qua existimabitis addenda commutanda omittenda, indicetis mihi.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 10 5:1)
Filius decessit eximia pulchritudine pari verecundia, et parentibus non minus ob alia carus quam quod filius erat.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 16 2:2)
Exime hunc mihi scrupulum, cui par esse non possum, exime autem vel data opera tabellario misso.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 17 2:1)
Nam severitatem istam pari iucunditate condire, summaeque gravitati tantum comitatis adiungere, non minus difficile quam magnum est.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 3 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION