라틴어 문장 검색

et per ea signa et centrum A lineae ad extrema lineae circinationis sunt perducendae, ubi erunt litterae Q et R. haec erit linea προ`σ ὀρθᾶσ radio aequinoctiali.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 7장21)
Itaque quemadmodum sol per siderum spatia vadens dilatat contrahitque dies et horas, sic bulla in horologiis ingrediens per puncta contra centri tympani versationem, cotidie cum transfertur aliis temporibus per latiora, aliis per angustiora spatia, menstruis finitionibus imagines efficit horarum et dierum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 8장42)
cum autem cotidiana versatione minoris tympani lingula ingrediatur in aquarii puncta, discedens foramen a perpendiculo et aquae vehementi cursu cogitur tardius emittere salientem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 8장51)
Troclea in summo capite machinae rudenti contineatur, et ex eo funis perducatur ad palum et quae est in palo trocleam inligata.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 2장18)
ita tres ordines hominum ducentes sine ergata celeriter onus ad summum perducunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 2장44)
cum enim ansa propius caput, unde lancula pendet, ibi ut centrum est conlocata et aequipondium in alteram partem scapi, per puncta vagando quo longius paulatim ad extremum perducitur, paulo et inpari pondere amplissimam pensionem parem perficit per scapi librationem, et examinato longius ab centro recedens ista inbecillior aequipondii brevitas maiorem vim ponderis momento deducens sine vehementia molliter ab imo susum versum egredi cogit [futurum]. Quemadmodum etiam navis onerariae maximae gubernator ansam gubernaculi tenens, qui οἴαξ a Graecis appellatur, una manu momento per centrum ratione pressionibus aptis agitans, versat eam amplissimis et inmanibus mercis et penus ponderibus oneratam.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 3장15)
ea ratione si per id centrum, quo loci perductum est lorum, utraque capita circumaguntur, longior pars ampliorem, brevior minorem agit circinationem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 3장25)
item tigno plano conlocato lineae ab capite ad alterum caput perducantur ad libellam convenientes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 6장6)
igitur circumitio tympani plani quotienscumque ad foramen perducet calculos, emittet per canaliculum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 9장23)
nec enim, quia movetur qui ingreditur, etiam ingreditur qui movetur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 83:3)
quae si ad tuum tempus perducitur, facilis gubernatio est ut perducatur autem magnae cum diligentiae est tum etiam fortunae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 1 2:3)
Nihil igitur dubium est quin hae ad beatitudinem uiae deuia quaedam sint nec perducere quemquam eo ualeant ad quod se perducturas esse promittunt.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XV 1:1)
nec ab itinere ingressis scaevo, id est sinistro, quod ingressi non recto eunt itinere, sed sinistro:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 3516)
Si in summum," inquit, " perducto calorem calefieri supervacuum est, et in summum perducto bonum supervacuum est si qui prosit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 109 8:1)
Nunc quaeramus qua ratione quamdiu ingrediebantur in arcam hic ordo fuit ingredientium, ut primo ipse ingrederetur et filii ejus;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 21장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION