라틴어 문장 검색

Etenim inter eum, qui decem vixit annos, et illum, qui mille, postquam idem vitae finis advenerit et inrecusabilis mortis necessitas, transactum omne tantundem est, nisi quod magis senex onustus peccatorum fasce proficiscitur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 14:21)
Timasius praecipitatus repente de altissimo dignitatis gradu evasisse se putat, quod Assae 1 vivit inglorius.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 16:7)
et tamen vivere volumus eosque, qui his carent, flendos potius quam beandos putamus.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 17:4)
et non Xerxis tantum exercitum, sed totius mundi homines, qui nunc vivunt, in brevi spatio defuturos.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 18:9)
Haec semper vivit in pectore;
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 19:11)
Sin autem arguitur, quare repudiato marito non innupta permanserit, facile culpam fatebor, dum tamen referam necessitatem.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 3:18)
Igitur et Fabia, quia persuaserat sibi et putabat virum iure a se dimissum nec evangelii vigorem noverat, in quo nubendi universa causatio viventibus viris feminis Christianis amputatur, dum multa diaboli vitat vulnera, unum incauta vulnus accepit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 3:29)
Cogebantur mori, qui dudum vivere coeperant et nesci- entes malum suum inter hostium manus ac tela ridebant.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 8:7)
illa, quia tota in sarcinis erat et in omni orbe peregrina, reversa est ad patriam, ut ibi pauper viveret, ubi dives fuerat, manens in alieno, quae multos prius hospites habuit, et - ne sermonem longius traham - in conspectu Romanae urbis pauperibus erogaret, quod illa teste vendiderat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 8:14)
Quantum haberet viventis Fabiolae Roma miraculum, in mortua demonstravit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 11:7)
"salva fiet per filiorum generationem, si permanserit in fide et caritate et sanctificatione cum pudicitia."
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 6:4)
nesciat sine te nec possit vivere;
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 11:2)
Nutriatur in monasterio, sit inter virginum choros, iurare non discat, mentiri sacrilegium putet, nesciat saeculum, vivat angelice, sit in carne sine carne, omne hominum genus sui simile putet et, ut cetera taceam, certe te liberet servandi difficultate et custodiae periculo.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 13:5)
"unusquisque in ea vocatione, qua vocatus est, in ea permaneat"
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 13:22)
Decem mensibus utero clausa vixisti, et uno die in uno cubiculo cum matre non duras?
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION