라틴어 문장 검색

quem si patiuntur eundem esse philosophum, sublata controversia est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 143:1)
sin eos diiungent, hoc erunt inferiores, quod in oratore perfecto inest illorum omnis scientia, in philosophorum autem cognitione non continuo inest eloquentia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 143:2)
Hic Sulpicius 'ego vero,' inquit 'Crasse, neque Aristotelem istum neque Carneadem nec philosophorum quemquam desidero.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 147:1)
Inusitata sunt prisca fere ac vetustate ab usu cotidiani sermonis iam diu intermissa, quae sunt poetarum licentiae liberiora quam nostrae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 153:1)
Namque haec duo musici, qui erant quondam idem poetae, machinati ad voluptatem sunt, versum atque cantum, ut et verborum numero et vocum modo delectatione vincerent aurium satietatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 174:1)
atque illi philosopho ordiri placet a superiore paeane, posteriore finire;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 183:3)
Neque vero haec tam acrem curam diligentiamque desiderant, quam est illa poetarum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 184:1)
Atque haec quidem ab eis philosophis, quos tu maxime diligis, Catule, dicta sunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 187:1)
sed poetae non ignoscit, nobis concedit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 198:2)
Nihil enim dicitur a philosophis, quod quidem recte honesteque dicatur, quod non ab iis partum confirmatumque sit, a quibus civitatibus iura discripta sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 4:4)
Quin etiam Xenocraten ferunt, nobilem in primis philosophum, cum quaereretur ex eo, quid adsequerentur eius discipuli, respondisse, ut id sua sponte facerent, quod cogerentur facere legibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 5:1)
Ergo ille civis, qui id cogit omnis imperio legumque poena, quod vix paucis persuadere oratione philosophi possunt, etiam iis, qui illa disputant, ipsis est praeferendus doctoribus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 5:2)
Ac tamen si qui sunt, qui philosophorum auctoritate moveantur, dent operam parumper atque audiant eos, quorum summa est auctoritas apud doctissimos homines et gloria;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 19:3)
Nam si, id quod Graecorum investigatur annalibus, Roma condita est secundo anno Olympiadis septumae, in id saeculum Romuli cecidit aetas, cum iam plena Graecia poetarum et musicorum esset minorque fabulis nisi de veteribus rebus haberetur fides.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 28:2)
Patiamur, etsi eius modi cives a censore melius est quam a poeta notari;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quartus 24:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION