라틴어 문장 검색

sed ipse Iuppiter, id est iuvans pater, quem conversis casibus appellamus a iuvando Iovem, a poetis "pater divomque hominumque" dicitur, a maioribus autem nostris optumus maxumus, et quidem ante optimus id est beneficentissimus quam maximus, quia maius est certeque gratius prodesse omnibus quam opes mag- nas habere - hunc igitur Ennius, ut supra dixi, nuncupat ita dicens "aspice hoc sublime candens, quem invocant omnes Iovem" planius quam alio loco idem "cui quod in me est exsecrabor hoc quod lucet quicquid est";
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 64:9)
artus iuvat secuisse et arcano patrem spoliasse sacro, iuvat in exitium senis armasse natas, quaere materiam, dolor:
(세네카, 메데아 14:14)
Et hoc est quod dicit Messehallach, quod caelestis effectus, quem ille alatir vocat, iuvatur a sapiente astronomo, sicut in producendis terraenascentibus iuvatur aratione et seminatione.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 11:8)
- salices humilesque genestae aut illae pecori frondem aut pastoribus umbram Sufficiunt saepemque satis et pabula melli - et iuvat undantem buxo spectare Cytorum naryciaeque picis lucos, iuvat arva videre non rastris, hominum non ulli obnoxia curae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 21:5)
placatam eurydicen v. v. c. hypallage pro 'veneratam placabis'. et (aliter:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 5461)
quid autem me iuvat quod ante initum tribunatum veni, si ipsum quod veni nihil iuvat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS AD ATTICVM, letter 9 2:4)
alii ita distinguunt 'sed moriamur ait' et sic post adiciunt 'sic iuvat ire sub umbras', ut dubitaverit an inulta deberet mori, deinde ultionis difficultatem circumspiciens dixerit 'sic iuvat ire sub umbras'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 6606)
"modo numina magni praesidis atque breves superum placavimus iras, nec frueris tantique orbatus muneris usu ad manes, ingrate, fugis, nec flectere Parcas ut placare malae datur aspera numina Lethes?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, consolatio ad Claudium Etruscum68)
Quam iuvat inmites ventos audire cubantem Et dominam tenero continuisse sinu Aut, gelidas hibernus aquas cum fuderit Auster, Securum somnos igne iuvante sequi.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 120)
De Iutarum origine sunt Cantuarii et Uictuarii, hoc est ea gens, quae Uectam tenet insulam, et ea, quae usque hodie in prouincia Occidentalium Saxonum Iutarum natio nominatur, posita contra ipsam insulam Uectam.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XV.10)
precatio autem maxima est, cum plures deos, quam in ceteris partibus auguriorum, precantur, eventusque rei bonae poscitur, ut in melius iuvent, quod his versibus ostenditur 'esto nunc Sol testis et haec mihi Terra precanti'. ceterum, quod in precatione dici solet, ut melius iuvent, melius fortunent, subiecit his versibus si nostrum adnuerit nobis victoria Martem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 17612)

SEARCH

MENU NAVIGATION