라틴어 문장 검색

Utroque litore gentes vagae, immo beluae habitant ferocissimae.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 3:2)
"et ruinam utriusque quis novit?"
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 19:29)
Ad utrumque sexum, non solum ad vas infirmius, noster sermo diligitur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 3:17)
Ut autem aqua in areola digitum sequitur praecedentem, ita aetas mollis et tenera in utramque partem flexibilis est et, quocumque duxeris, trahitur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 4:14)
"Hispo subit iuvenes et morbo pallet utroque."
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura II31)
sumit utrumque inde habitum facies, igitur flexisse videris propositum et vitae contrarius ire priori.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura IX9)
summus utrimque inde furor volgo, quod numina vicinorum odit uterque locus, cum solos credat habendos esse deos quos ipse colit, sed tempore festo alterius populi rapienda occasio cunctis visa inimicorum primoribus ac ducibus, ne laetum hilaremque diem, ne magnae gaudia cenae sentirent positis ad templa et compita mensis pervigilique toro, quem nocte ac luce iacentem septimus interdum sol invenit, horrida sane Aegyptos, sed luxnria, quantum ipse notavi, barbara famoso non cedit turba Canopo.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XV15)
Erat foedus cum utrisque percussum, sed hoc Campani sanctius et prius omnium suorum deditione fecerunt;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM SAMNITICUM 2:1)
Adfectabat autem ut Romanus ita Poenus Siciliam, et eodem tempore paribus uterque votis ac viribus imperium orbis agitabat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM PRIMUM 5:2)
ecce alterum bellum, minus quidem spatio - nec enim amplius decem et octo annos habet - , sed adeo cladium atrocitate terribilius, ut si quis conferat damna utriusque populi, similior victo sit populus ille qui vicit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM SECUNDUM. 1:2)
Quae quantaque utriusque castra facibus inlatis una nocte delevit!
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM SECUNDUM. 56:2)
Constat utriusque confessione nec melius instrui aciem nec acrius potuisse pugnari;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM SECUNDUM. 60:1)
Quodam fato, quasi ita convenisset inter Poenos et Macedonas ut tertio quoque vincerentur, eodem tempore utrique arma moverunt.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM MACEDONICUM TERTIUM 1:1)
utriusque victoriae testes Isara et Vindelicus amnes et inpiger fluminum Rhodanus.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM ALLOBROGUM 4:2)
Utriusque victoriae quod quantumque gaudium fuerit, vel hinc aestimari potest, quod et Domitius Ahenobarbus et Fabius Maximus ipsis quibus dimicaverant locis saxeas erexere turres, et desuper exornata armis hostilibus tropaea fixerunt, cum hic mos inusitatus fuerit nostris.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM ALLOBROGUM 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION