라틴어 문장 검색

nam dum id studuit munire, nullius pepercit vitae, quem eius insidiatorem putaret.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 2장 2:5)
De quibus quoniam satis dictum putamus, non incommodum videtur non praeterire Hamilcarem et Hannibalem, quos et animi magnitudine et calliditate omnes in Africa natos praestitisse constat.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 3장 5:1)
ille etsi flagrabat bellandi cupiditate, tamen paci serviundum putavit, quod patriam exhaustam sumptibus diutius calamitates belli ferre non posse intellegebat, sed ita ut statim mente agitaret, si paulum modo res essent refectae, bellum renovare Romanosque armis persequi, donicum aut virtute vicissent aut victi manus dedissent.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 1장 3:2)
patres conscripti, qui Hannibale vivo numquam se sine insidiis futuros existimarent, legatos in Bithyniam miserunt, in eis Flamininum, qui ab rege peterent, ne inimicissimum suum secum haberet sibique dederet.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 12장 2:2)
inde ut rediit, castra secutus est C. Claudii Neronis, magnique opera eius existimata est in proelio apud Senam, quo cecidit Hasdrubal, frater Hannibaris.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 1장 2:3)
at ille, qui officia amicis praestanda sine factione existimaret semperque a talibus se consiliis removisset, respondit:
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 8장 4:1)
quin etiam, cum illa fundum secunda fortuna emisset in diem neque post calamitatem versuram facere potuisset, ille se interposuit pecuniamque sine faenore sineque ulla stipulatione credidit, maximum existimans quaestum, memorem gratumque cognosci, simulque aperiens se non fortunae, sed hominibus solere esse amicum.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 9장 5:1)
quae cum faciebat, nemo eum temporis causa facere poterat existimare:
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 9장 6:1)
ut Antonius rediit in Italiam, nemo non magno in periculo Atticum putarat propter intimam familiaritatem Ciceronis et Bruti.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 10장 1:2)
quodsi gubernator praecipua laude effertur, qui navem ex hieme marique scopuloso servat, cur non singularis eius existimetur prudentia, qui ex tot tamque gravibus procellis civilibus ad incolumitatem pervenit?
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 10장 6:1)
nec praeteribo, quamquam nonnullis leve visum iri putem, cum inprimis lautus esset eques Romanus et non parum liberaliter domum suam omnium ordinum homines invitaret, non amplius quam terna milia peraeque in singulos menses ex ephemeride eum expensum sumptui ferre solitum.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 13장 6:1)
suam enim existimationem in ea re agi putabat, qua nihil habebat carius.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 15장 2:3)
sic enim omnia de studiis principum, vitiis ducum, mutationibus rei publicae perscripta sunt, ut nihil in eis non appareat et facile existimari possit, prudentiam quodam modo esse divinationem.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 16장 4:1)
hoc quale sit, facilius existimabit is, qui iudicare poterit, quantae sit sapientiae eorum retinere usum benivolentiamque, inter quos maximarum rerum non solum aemulatio, sed obtrectatio tanta intercedebat, quantam fuit [incidere] necesse inter Caesarem atque Antonium, cum se uterque principem non solum urbis Romae, sed orbis terrarum esse cuperet.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 20장 5:1)
nam putarunt esse tenesmon, cui remedia celeria faciliaque proponebantur.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 21장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION