라틴어 문장 검색

id quibus virtutibus inducti ita iudicarint, sicut traditum a proximis memoriae temporum illorum scriptoribus libens posteris traderem, ita meas opiniones coniectando rem vetustate obrutam non interponam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 195:1)
sub hanc vocem non memoria magis patribus renovata rei prope iam oblitteratae quam ira irritata est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 205:1)
Carthaginem atque Hannibalem excidisse de memoria;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 279:1)
postea cum saepius producerentur, iam senescente invidia molliebantur irae, et ipsa deformitas Plemini memoriaque absentis Scipionis favorem ad volgum conciliabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 314:1)
tantum seu memoria priorum cladium seu praesens terror valuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 142:2)
movit et Scipionem cum fortuna pristina viri praesenti fortunae conlata, tum recordatio hospitii dextraeque datae et foederis publice ac privatim iuncti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 174:2)
summotis pari spatio armatis, cum singulis interpretibus congressi sunt, non suae modo aetatis maximi duces, sed omnis ante se memoriae, omnium gentium cuilibet regum imperatorumve pares.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 382:1)
Poenus sedecim annorum in terra Italia res gestas, tot duces Romanos, tot exercitus occidione occisos et sua cuique decora, ubi ad insignem alicuius pugnae memoria militem venerat, referebat:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 429:1)
sed aliquanto minore cum misericordia ab recenti memoria perfidiae auditi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 487:3)
africani cognomen militaris prius favor an popularis aura celebraverit an, sicuti Felicis Sullae Magnique Pompei patrum memoria, coeptum ab adsentatione familiari sit parum compertum habeo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 609:1)
carmen, sicut patrum memoria Livius, ita tum condidit P. Licinius Tegula.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 132:2)
et postquam non tam ira erat satiata quam irae exercendae materia deerat, agro hostium in Boeotiam excessit nec aliud quicquam dignum memoria in Graecia egit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 299:1)
nam Megalopolitanos avorum memoria pulsos ab Lacedaemoniis restituerat in patriam Antigonus, et Dymaeis, captis nuper direptisque ab exercitu Romano, cum redimi eos, ubicumque servirent, Philippus iussisset, non libertatem modo sed etiam patriam reddiderat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 294:1)
haec probabilia memoria prioris belli per unum illum non magis gesti quam moti faciebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 547:1)
patrum- nostrorum memoria per legatum Cineam Pyrrhus non virorum modo sed etiam mulierum animos donis temptavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 40:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION