라틴어 문장 검색

hic est ille puer, qui nunc ad rostra Quirites evocat et solio fultus genitoris eburno gestarum patribus causas ex ordine rerum eventusque refert veterumque exempla secutus digerit imperii sub iudice facta senatu.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:251)
haec et belligeros exercuit area lusus, armatos haec saepe choros, certaque vagandi textas lege fugas inconfusosque recursus et pulchras errorum artes iucundaque Martis cernimus.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:269)
in quo tam vario vocum generumque tumultu tanta quies iurisque metus servator honesti te moderante fuit, nullis ut vinea furtis vel seges erepta fraudaret messe colonum, ut nihil aut saevum rabies aut turpe libido suaderet, placidi servirent legibus enses.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:85)
hoc quoque non parva fas est cum laude relinqui, quod non ante fretis exercitus adstitit ultor, ordine quam prisco censeret bella senatus.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:170)
Romuleas leges rediisse fatemur, cum procerum iussis famulantia cernimus arma.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:172)
hinc fuit ut primos in coniuge disceret ignes ordirique virum non luxuriante iuventa, sed cum lege tori, casto cum foedere vellet.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:32)
Iustitia utilibus rectum praeponere suadet communesque sequi leges iniustaque numquam largiri sociis.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:44)
nec te gurges corruptior aevi traxit ad exemplum, qui iam firmaverat annis crimen et in legem rapiendi verterat usum.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:52)
spectabunt cupidae matres, spargentur et omnes flore viae, superet cum Pincia culmina consul arduus, antiqui species Romana senatus.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:205)
mansura verendus scribit iura senex, numeros qui dividit astris et cursus stabilesque moras, quibus omnia vivunt ac pereunt fixis cum legibus.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:221)
ergo seu patriis primaevus manibus ultor subderet Hispanum legibus Oceanum, seu Tyrias certa fracturus cuspide vires inferret Libyco signa tremenda mari, haerebat doctus lateri castrisque solebat omnibus in medias Ennius ire tubas.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 1:5)
o mundi communis amor, cui militat omnis Gallia, quem regum thalamis Hispania nectit, cuius et adventum crebris petiere Quirites vocibus et genero meruit praestante senatus!
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:35)
ipsos iubet signis bellaturoque togatus imperat et spectant aquilae decreta senatus.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:51)
armorum legumque parens quae fundit in omnes imperium primique dedit cunabula iuris.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:72)
o palma viridi gaudens et amica tropaeis custos imperii virgo, quae sola mederis vulneribus nullumque doces sentire laborem, seu tibi Dictaeae placuerunt astra Coronae seu magis aestivo sedes vicina Leoni, seu sceptrum sublime Iovis seu Palladis ambis aegida, seu fessi mulces suspiria Martis, adsis perpetuum Latio votisque senatus adnue, diva, tui.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:104)

SEARCH

MENU NAVIGATION