라틴어 문장 검색

adeoque rem acceptam gratis animis ferunt ut Maximi cognomen, quod tot victoriis non pepererat, hac ordinum temperatione pareret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 690:1)
res praeterea contra Apulos et Etruscos et Umbros et Marsos et Paelignos et Aequos et Samnites, quibus foedus restitutum est, prospere gestas continet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri IX Periocha15)
et in terra prosperum aeque in palatos praedatores proelium fuerat refugientibusque ad stationem Graecis Veneti obsistunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 21:2)
Cleonymus vix quinta parte navium incolumi, nulla regione maris Hadriatici prospere adita, discessit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 25:1)
aeque adhuc prosperum plebeium et patricium fuit porroque erit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 99:1)
nox incertis qua data victoria esset intervenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 149:2)
Romanus egressus in aciem, ubi profectione hostium concessam victoriam videt, progressus ad castra vacuis cum plurima praeda - nam et stativa et trepide deserta fuerant - potitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 150:1)
Fulvi consulis clara pugna in Samnio ad Bovianum haudquaquam ambiguae victoriae fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 153:2)
et quia passim in fugam dissipati sunt, minor caedes quam pro tanta victoria fuit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 189:1)
Volumnius in Samnio res prosperas esse ait, litteris eius accitum venisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 237:1)
Appium addubitasse ferunt, cernentem seu pugnante seu quieto se fore collegae victoriam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 252:4)
Bellona, si hodie nobis victoriam duis, ast ego tibi templum voveo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 257:2)
iam et duces imperatoria opera exsequuntur, et milites ne ab altera parte prius victoria incipiat adnituntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 258:2)
et cum P. Decius se vel in Samnium vel in Etruriam proficisci paratum esse ostendisset, tanta laetitia ac gratulatio fuit ut praeciperetur victoria animis triumphusque non bellum decretum consulibus videretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 363:2)
duplicem illorum gloriam fore si ab laevo cornu et ab equite victoria incipiat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 394:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION