라틴어 문장 검색

Hinc deductus mos ut praetexta et bulla in usum puerorum nobilium usurparentur ad omen ac vota conciliandae virtutis ei similis cui primis in annis munera ista cesserunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 10:1)
Mos antea senatoribus fuit in curiam cum praetextatis filiis introire.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 19:1)
post quem tyrannide Ptolemaeorum pressi hos quoque deos in cultum recipere Alexandrinorum more, apud quos praecipue colebantur, coacti sunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 14:3)
Nam quia numquam fas fuit Aegyptiis pecudibus aut sanguine sed precibus et ture solo placare deos, his autem duobus advenis hostiae erant ex more mactandae:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 15:2)
Inde mos per Saturnalia missitandis cereis coepit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 32:1)
et mos traditus illinc Iste, ut cum dominis famuli epulentur ibidem.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 36:7)
Ea re factum est ut, cum vulgus ignoraret certum Saturnaliorum diem, nonnullique a C. Caesare inserto die et alii vetere more celebrarent, plures dies Saturnalia numerarentur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, X. 2:4)
non ergo fortuna homines aestimabo sed moribus.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 10:3)
Sibi quisque dat mores:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 10:4)
et, ut contentus sim referendo paucarum morem regionum, Arcades annum suum tribus mensibus explicabant, Acarnanes sex, Graeci reliqui trecentis quinquaginta quattuor diebus annum proprium conputabant.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 2:3)
Cum ergo Romani ex hac distributione Pompilii ad lunae cursum sicut Graeci annum proprium conputarent, necessario et intercalarem mensem instituerunt more Graecorum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 8:1)
credo vetere religionis suae more, ut Februarium omni modo Martius consequeretur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 15:4)
Hostem nunc more vetere significat peregrinum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 15:1)
Unde etiam mos tractus ut leges trinundino die promulgarentur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 34:2)
Latii vero veteres incolae, quia nihil iam tum discere ab Aegypto licebat, ad quam nullus illis commeatus patebat, morem Graeciae in numerandis diebus secuti sunt, ut retroversum cedente numero ab augmento in diminutionem conputatio resoluta desineret.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 40:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION