라틴어 문장 검색

Nam cibus qui cum voluptate sumitur desiderio tractus in ventrem reconditur patula expectatione rapientem, et dum animose fruitur, mox eum concoquit:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 29:2)
Mihi autem saepe hoc mecum reputanti visa est vini natura frigori propior quam calori:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 1:3)
Vinum, quantum mea fert opinio, sicut natura frigidum est, ita capax vel etiam adpetens fit caloris, cum calidis fuerit admotum.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 2:1)
Vinum aut potu interioribus conciliatur, aut fotu, ut superficiem curet, adhibetur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 3:1)
Certe respondeant volo, cur stomacho in lassitudinem degeneranti ad instaurandas constrictione vires offerant aegrescenti vinum, nisi frigore suo lassata cogeret et colligeret dissoluta?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 4:1)
Et cum lasso, ut dixi, stomacho nihil adhibeant calidum, ne crescat ulterius lassitudo, a vini potu non prohibent, defectum in robur hac curatione mutantes.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 4:2)
Dabo aliud indicium accidentis vino quam ingeniti caloris.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 5:1)
Si vero aconitum ipsum cum vino tritum potui datum sit, haurientem nulla curatio a morte defendit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 5:4)
Tunc enim vinum natura frigidum admixtione sui frigus auxit veneni, nec in interioribus iam calescit, qui non liberum sed admixtum alii, immo in aliud versum, descendit in viscera.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 6:1)
Sed et sudore nimio vel laxato ventre defessis vinum ingerunt, ut in utroque morbo constringat meatus.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 7:1)
Insomnem medici frigidis oblinunt, modo papaveris suco modo mandragora vel similibus, in quibus est et vinum:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 7:2)
nam vino somnus reduci solet, quod non nisi ingeniti frigoris testimonium est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 7:3)
sed nec idoneum conceptioni serunt, qui vini nimietas, ut frigidi, facit semen exile vel debile.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 8:2)
multis autem et morbus ille quem παράλυσιν Graeci vocant sic nimio vino ut multo algore contingit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 9:4)
Quid aceto frigidius, quod culpatum vinum est?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 12:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION