라틴어 문장 검색

Quo magis nitendum est ne in longinqua provincia quam suburbana, ne inter servientes quam liberos, ne sorte quam iudicio missus, ne rudis et incognitus quam exploratus probatusque humanior melior peritior fuisse videaris, cum sit alioqui, ut saepe audisti saepe legisti, multo deformius amittere quam non assequi laudem.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 24 9:1)
'Tune ignoras, Cluvi, ideo me fecisse quod feci, ut esset liberum vobis scribere quae libuisset?'
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 19 5:5)
mire enim silentio et tenebris ab iis quae avocant abductus et liber et mihi relictus, non oculos animo sed animum oculis sequor, qui eadem quae mens vident, quotiens non vident alia.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 36 1:4)
Cenanti mihi, si cum uxore vel paucis, liber legitur;
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 36 4:2)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Exprimere, domine, verbis non possum, quantum mihi gaudium attuleris, quod me dignum putasti iure trium liberorum.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 21)
eoque magis liberos concupisco, quos habere etiam illo tristissimo saeculo volui, sicut potes duobus matrimoniis meis credere.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 2 2:2)
TRAIANUS PLINIO Si mihi senatus consultum miseris quod haesitationem tibi fecit, aestimabo an debeas cognoscere de agnoscendis liberis et natalibus veris restituendis.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 731)
quod alioqui factitatum adhuc et esse necessarium dicitur, quia sit aliquanto melius honestorum hominum liberos quam e plebe in curiam admitti.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 79 3:2)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Amisenorum civitas libera et foederata beneficio indulgentiae tuae legibus suis utitur.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 921)
Huic ius trium liberorum necessarium faciunt duae causae;
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 94 2:1)
Tuo tamen desiderio subscripsi et dedisse me ius trium liberorum Suetonio Tranquillo ea condicione, qua assuevi, referri in commentarios meos iussi.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 952)
Illa pudore vacat, Liber Amorque metu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 653)
Haec fac, in exiguo tempore liber eris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 231)
Quis Veneris famulae conubia liber inire Tergaque conplecti verbere secta velit?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 715)
Mittitur in saltus carcere liber equus;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 9a16)

SEARCH

MENU NAVIGATION