라틴어 문장 검색

nam et castra consulis oppugnata aegre sunt defensa, et non ita multo post per saltum angustum cum duceretur agmen Romanum, ipsas fauces exercitus Ligurum insedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 109:1)
quo celerius spe omnium oblato non esse elanguescendum, sed orandum potius regem ut, quoniam, quod maximum fuerit, ipse vindex Graeciae venerit, copias quoque terrestres navalesque accersat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 533:1)
itaque Chalcidenses neque vindice libertatis ullo egere, cum liberi sint, neque praesidio, cum pacem eiusdem populi Romani beneficio et libertatem habeant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 546:1)
itaque et hi summa ope parabant se ad urbem defendendam, et rex ab omni parte simul oppugnare moenia est adgressus et, ut qui satis intellegeret - neque enim dubium erat - in eius urbis positum esse quam primam adgressus esset, aut sperni deinde ab universa gente Thessalorum aut timeri se, omnem undique terrorem obsessis iniecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 108:1)
pars una, in qua aedificia extra urbem erant, neque defenditur neque oppugnatur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 293:1)
constantius tamen, quam quis facturos crederet, in tam subito periculo, cum viri propugnarent, feminae tela omnis generis saxaque in muros gererent, iam multifariam scalis appositis urbem eo die defenderunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 49:2)
dein cum eo occurreret ad defendendum, altera quoque parte admotus aries;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 363:1)
huius triumphi minuit laetitiam nuntius ex Hispania tristis, adversa pugna in Bastetanis ductu L. Aemilii proconsulis apud oppidum Lyconem cum Lusitanis sex milia de Romano exercitu cecidisse, ceteros paventes intra vallum compulsos aegre castra defendisse et in modum fugientium magnis itineribus in agrum pacatum reductos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 535:1)
alibi praedo alibi praedae vindex cadit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 499:2)
et Maronitarum exsules venerant, pulsi, quia libertatis causam defendissent ab regio praesidio:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 263:1)
in extrema oratione Catonis condicio Quinctio fertur ut si id factum negaret ceteraque, quae obiecisset, sponsione defenderet sese:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 523:1)
Romani laetabuntur, probabunt, defendent factum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 132:4)
tantum ut procul abesset curabat, interim velut ab incendio flagrantis irae, dum Philippus viveret, se defensurus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 639:1)
hostes sub adventum C. Claudi, a quo duce se meminerant nuper ad Scultennam flumen victos fugatosque, locorum magis praesidio adversus infeliciter expertam vim quam armis se defensuri, duos montes Letum et Ballistam ceperunt muroque insuper amplexi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 196:1)
ceterum si pervicacius causam belli quaeri videat, forti animo defensurum se.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 149:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION