라틴어 문장 검색

Sic et aliquae cupiditates animum acuent et finitae non in immensum incertumque producent.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 95:5)
produci enim illi et temptari expedit, nec ulli magis intellegunt, quanta sit, quam qui vires eius lacessendo senserunt.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 148:3)
corporis magnitudo conspicua, suauitas ualentissimae uocis - quamuis haec inter se raro coeant, ut eadem uox et dulcis sit et solida - pronuntiatio quae histrionem posset producere, nec tamen quae histrionis posset uideri.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, chaper pr 3:6)
Agedum istos declamatores produc in senatum, in forum :
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, chaper pr 13:4)
non semel omnes produco;
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, chapter pr 1:2)
Non tamen exspectationem uestram macerabo singulos producendo:
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, chapter pr 2:2)
Marcellus, quamuis puer, iam tantae indolis erat, ut Pollio ad illum pertinere successionem eloquentiae suae crederet, cum filium Asinium Gallum relinqueret, magnum oratorem, nisi illum, quod semper euenit, magnitudo patris non produceret sed obrueret.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, chapter pr 4:1)
Laberium diuus Iulius ludis suis mimum produxit, deinde equestri ordini reddidit.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, ter abdicatus venenum tenens.34)
describenti discipulo late Alexandri uictorias gentesque perdomitas addentique:
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, Cavete Proditorem.57)
Describe istius comitatum tumultus:
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, privignus ab avo raptus novercae.17)
Produc familiam tuam.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, Mendici debilitati.8)
Producitur respiciens patriam senex;
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, Parrhasius et Prometheus.42)
continet vocem timor, quam nunc fides pietasque produxit tua.
(세네카, 옥타비아 11:13)
Agmina campos cognata tenent, dignaque iacto semine proles, uno aetatem permensa die, post Luciferi nata meatus ante Hesperios occidit ortus, horret tantis advena monstris populique timet bella recentis, donec cecidit saeva iuventus genetrixque suo reddi gremio modo productos vidit alumnos.
(세네카, 오이디푸스 9:8)
nunc cursus rape, effunde habenas, optimos vitae dies effluere prohibe, propria descripsit deus officia et aevum per suos duxit gradus:
(세네카, 파이드라 6:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION