라틴어 문장 검색

nec abnuitur ita fuisse, si ad iudices alios itum foret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 804:1)
res praeterea contra Sabinos et Vulscos prospere gestas continet et parum honestum populi Romani iudicium, qui iudex inter Ardeates et Aricinos sumptus agrum de quo ambigebatur sibi adiudicavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri III Periocha15)
quam orationem non apud vos solum sed etiam in castris si habeatur, ipso exercitu disceptante aequam arbitror videri posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 34:1)
simul multitudo illa non secum certari viderint et ex advocatis iudices facti erunt et accusatores de plebe patricium reum intuebuntur et regni crimen in medio, nulli magis quam libertati favebunt suae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 205:3)
ibi crimen valuit et obstinatis animis triste iudicium invisumque etiam iudicibus factum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 216:2)
cum Romanus legatus ad disceptandum eos ad communes socios atque amicos vocaret, quid perplexe agimus?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 327:1)
adversus singula cum respondere haud facile esset, et nunc quereretur eundem accusatorem capitis sui ac iudicem esse, modo vitam sibi eripi citius quam gloriam rerum gestarum posse vociferaretur purgaretque se in vicem atque ultro accusaret, tunc Papirius redintegrata ira spoliari magistrum equitum ac virgas et secures expediri iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 448:1)
fugienti exercitus tui, fugienti senatus iudicium, iudicem fero, qui certe unus plus quam tua dictatura potest polletque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 466:1)
quem tibi tuarum irarum, quem meorum suppliciorum iudicem feram?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 8:2)
vicerunt ergo di homines, et id de quo verbis ambigebatur, uter populus foedus rupisset, eventus belli velut aequus iudex unde ius stabat ei victoriam dedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 98:1)
haec derecta percunctatio ac denuntiatio belli magis ex dignitate populi Romani visa est quam de foederum iure verbis disceptare, cum ante tum maxime Sagunto excisa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 181:1)
salutare, benigne invitare, apparatis accipere epulis, eas causas suscipere, ei semper parti adesse, secundum eam litem iudices dare quae magis popularis aptiorque in volgus favori conciliando esset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 40:2)
ita aliquot dies disceptando palam de legibus noctesque emittendis clam e castris Carthaginiensibus absumptae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 245:1)
se id suo arbitrio facturum lecturumque Q. Fabium Maximum, quem tum principem Romanae civitatis esse vel Hannibale iudice victurus esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 174:2)
quidam quas disceptando controversias finire nequierant aut noluerant, pacto inter se ut victorem res sequeretur, ferro decreverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 321:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION