라틴어 문장 검색

tertio incognita - erant autem ea pleraque hostium ipsorum - sub hasta veniere, quodque inde redactum militibus est divisum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 187:2)
cuius pars maxima ad quaestorem redacta est, ita multum militi datum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 221:3)
quod ne intermitteretur opus neu sub terra continuus labor eosdem conficeret, in partes sex munitorum numerum divisit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 223:2)
ea sola pecunia in publicum redigitur, haud sine ira plebis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 252:2)
Romae interim multiplex seditio erat, cuius leniendae causa coloniam in Volscos, quo tria milia civium Romanorum scriberentur, deducendam censuerant, triumvirique ad id creati terna iugera et septunces viritim diviserant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 275:1)
eum praedam Veientanam publicando sacrandoque ad nihilum redegisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 294:1)
praeda ad quaestores redacta cum magna militum ira;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 303:3)
mos erat civitatis velut publico latrocinio partam praedam dividere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 323:1)
adeoque ea victoria laeta patribus fuit ut postero die referentibus consulibus senatus consultum fieret ut agri Veientani septena iugera plebi dividerentur, nec patribus familiae tantum, sed ut omnium in domo liberorum capitum ratio haberetur, vellentque in spem liberos tollere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 351:1)
igitur exercitu diviso partim per finitimos populos praedari placuit, partim obsideri arcem, ut obsidentibus frumentum populatores agrorum praeberent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 470:1)
ea est causa ut veteres cloacae, primo per publicum ductae, nunc privata passim subeant tecta, formaque urbis sit occupatae magis quam divisae similis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 583:1)
exercitum conscriptum armatumque trifariam divisit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 19:1)
magna multitudo in custodias divisa;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 36:1)
longe plurimos captivos ex Etruscis ante currum duxit, quibus sub hasta venumdatis tantum aeris redactum est ut, pretio pro auro matronis persoluto, ex eo quod supererat tres paterae aureae factae sint, quas cum titulo nominis Camilli ante Capitolium incensum in Iovis cella constat ante pedes Iunonis positas fuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 38:1)
itaque diviso exercitu Camillus collegam in eam partem circumductis copiis quam hostes tenebant moenia adgredi iubet, non tam a spe scalis capi urbem posse quam ut aversis eo hostibus et oppidanis iam pugnando fessis laxaretur labor et ipse spatium intrandi sine certamine moenia haberet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 99:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION