라틴어 문장 검색

multo ac fideli stilo sic formetur oratio, ut scriptorum colorem etiam quae subito effusa sint reddant, ut, cum multa scripserimus, etiam multa dicamus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 240:5)
sic anceps inter utrumque animus aestuat, cum et scripta perdidit et non quaerit nova.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 266:1)
imperatorum ac triumphalium separata est aliqua ex parte ratio eloquentiae, sicut Pompeius abunde disertus rerum suarum narrator, et hic, qui bello civili se interfecit, Cato eloquens senator fuit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 37:2)
quanquam invenio apud Platonem obstare memoriae usum litterarum, videlicet quoniam illa, quae scriptis reposuimus, velut custodire desinimus et ipsa securitate . nec dubium est quin plurimum in hac parte valeat mentis intentio et velut acies luminum a prospectu rerum, quas intuetur, non aversa.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 104:2)
est autem magna inter auctores dissensio, Glaucone Carystio an Leocrati an Agatharcho an Scopae scriptum sit id carmen;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 109:1)
quare et pueri statim, ut praecepi, quam plurima ediscant, et, quaecunque aetas operam iuvandae studio memoriae dabit, devoret initio taedium illud et scripta et lecta saepius revolvendi et quasi eundem cibum remandendi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 136:1)
et qui dicit ediscenti similis, etiam omnem bene scriptorum gratiam perdit vel hoc ipso, quod scripsisse se confitetur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 141:2)
si vero aut memoria natura durior erit aut non tempus, etiam erit ad omnia se verba adligare, cum oblivio unius eorum cuiuslibet aut deformem haesitationem aut etiam silentium inducat, tutiusque multo comprehensis animo rebus ipsis libertatem sibi eloquendi relinquere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 143:2)
cuius rei fides est, quod eius scripta tantum intra famam sunt, qua diu princeps oratorum, aliquando aemulus Ciceronis existimatus est, novissime, quoad vixit, secundus, ut appareat placuisse aliquid eo dicente, quod legentes non invenimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 155:3)
nam certe bene pronuntiare non poterit, cui aut in scriptis memoria aut in iis, quae subito dicenda erunt, facilitas defuerit, nec si oris incommoda obstabunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 159:1)
iam cum eloquendi rationem novissime repertam paucissimisque temptatam ingrcssi sumius, rarts, qui tam procul a portu recessisset, reperiebatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 4:1)
An vero M. Antonius neminem a se visum eloquentem, quod tanto minus erat, professus est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 27:2)
pars vero naturalis, cum est ad exercitationem dicendi tanto ceteris uberior, quanto maiore spiritu de divinis rebus quam humans eloquendum est, tum illam etiam moralem, sine qua nulla esse, ut docuimus, oratio potest, totam complectitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 72:3)
quo autem modo patronum se causarum non falso dixerit, qui, quod est in causis potentissimum, sit ab altero petiturus, paene non dissimilis iis, qui poetarum scripta pronuntiant?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 85:3)
namque omne ius, quod est certum, aut scripto aut moribus constat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 90:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION