라틴어 문장 검색

Et leuia quidem genera exercitationis infirmis conueniunt, ualentiora uero iis, qui iam pluribus diebus febre liberati sunt, aut iis, qui grauium morborum initia sic sentiunt, ut adhuc febre uacent (quod et in tabe et in stomachi uitiis, et cum aqua cutem subit, et interdum in regio fit), aut ubi quidam morbi, qualis comitialis, qualis insania est, sine febre quamuis diu manent.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 15장 4:3)
tum in solio descendendum est, atque ibi quoque uidendum est, num sub primo contactu aquae calidae summa cutis inhorrescat, quod uix fieri potest, si priora recte cesserunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 17장 7:2)
Fere tamen, nisi ubi nominatim ut postea fiat praecipietur, moto sudore leuiter corpus perunguendum, deinde in aquam calidam demittendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 17장 8:1)
Pisciumque eorum, qui ex media materia sunt, quibus maxime utimur, tamen grauissimi sunt, ex quibus salsamenta quoque fieri possunt, qualis lacertus est;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 18장 7:3)
quod et aetate fit et membro et solo et caelo et habitu.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 18장 8:2)
Quo fit, ut ex stagno uel lacu uel flumine eadem genera grauiora sint, leuiorque qui in alto quam qui in uado uixit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 18장 9:4)
quod fere quidem in omni domestica fit, praecipue tamen in ungulis trunculisque suum, in petiolis capitulisque haedorum et uitulorum et agnorum, omnibusque cerebellis;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 22장 1:2)
caseus, qui uehementior uetustate fit uel ea mutatione, quam in eo transmarino uidemus, aut si recens est, ex melle mulsoue decoctus;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 30장 2:3)
si quid bibendum est, aqua, idque interdum uno die fieri satis est, interdum, si terrentia manent, biduo;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 2장 5:3)
Qua uero moderatione utendum sit, ut, quantum fieri potest, omnia ista contingant prima semper habita salute, in ipsis partibus curationum considerandum erit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 1:5)
Noctu, si fieri potest, conquiescat:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 4:5)
Interdum enim peiores dies pares fiunt, et oportunius post eorum accessiones cibus datur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 12:3)
Nonnumquam etiam in ipso morbo dierum ratio mutatur, fitque grauior, qui remissior esse consuerat;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 13:1)
si breue, etiam antequam ex toto integer fiat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 17:5)
quo fit, ut grauiorem accessionem nox quoque tristior antecedat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 5장 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION