라틴어 문장 검색

Haud proinde id damnum Vitellianos in metum compulit quam ad modestiam composuit:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 27장1)
namque et cum ipso praetoriarum cohortium et speculatorum equitumque valida manus discessit, et remanentium fractus animus, quando suspecti duces et Otho, cui uni apud militem fides, dum et ipse non nisi militibus credit, imperia ducum in incerto reliquerat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 33장8)
ut conquirere fabulosa et fictis oblectare legentium animos procul gravitate coepti operis crediderim, ita vulgatis traditisque demere fidem non ausim.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 50장5)
gratior Caecinae modestia fuit quod non scripsisset.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 55장8)
et Vitellius credidit de perfidia et fidem absolvit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 60장5)
postquam nulla dictis fides et a domino noscebatur condicione fugitivus, nomine Geta, sumptum de eo supplicium in servilem modum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 72장4)
fluxam per discordias militum fidem et periculum ex singulis:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 75장3)
grande id prosperumque consensu haruspicum et summa claritudo iuveni admodum Vespasiano promissa, sed primo triumphalia et consulatus et Iudaicae victoriae decus implesse fidem ominis videbatur:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 78장5)
tot legatorum amicorumque comitatus inhabilis ad parendum, etiam si summa modestia regeretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 87장4)
omnisque inferioris Germaniae miles Valentem adsectabatur, unde primum creditur Caecinae fides fluitasse.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 93장9)
unius legionis eam seditionem, ceteris exercitibus constare fidem.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 96장3)
Ac primo Valerius Festus legatus studia provincialium cum fide iuvit;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 98장1)
plures fefellere, fide amicorum aut suomet astu occultati.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 98장4)
nobis super insitam levitatem et prodito Galba vilem mox fidem aemulatione etiam invidiaque, ne ab aliis apud Vitellium anteirentur, pervertisse ipsum Vitellium videntur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 101장2)
Basso eadem molienti minor difficultas erat, lubrica ad mutandam fidem classe ob memoriam recentis pro Othone militiae.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 101장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION