라틴어 문장 검색

ubi sit, fuge quaerere, quod mihi quondam legarat Tadius, neu dicta repone paterna,
(페르시우스, 풍자, satire 649)
Execratus itaque aniculae insidias operui caput et per medium lupanar fugere coepi in alteram partem, cum ecce in ipso aditu occurrit mihi aeque lassus ac moriens Ascyltos;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 7:7)
Ad summam, si circumminxero illum, nesciet qua fugiat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 57:7)
Sed, quod coeperam dicere, postquam lupus factus est, ululare coepit et in silvas fugit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 62:12)
Nec tamen derisit, etiam si fugit;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 62:20)
' Haec ut audivi, operire oculos amplius non potui, sed luce clara Gai nostri domum fugi tanquam copo compilatus, et postquam veni in illum locum, in quo lapidea vestimenta erant facta, nihil inveni nisi sanguinem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 62:22)
Nos occasionem opportunissimam nacti Agamemnoni verba dedimus raptimque tam plane quam ex incendio fugimus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 78:11)
Itaque subsecutus fugientem ad litus perveni, et ut primum extra teli coniectum licuit consistere, Rogo inquam quid tibi vis cum isto morbo?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 90:4)
Vos mehercules ne mercedem cellae daretis, fugere nocte in publicum voluistis.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 95:3)
Nunc inter turbam puer fugit, nec quo abierit, suspicari possum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 98:6)
Hi sunt inquit Giton quos fugimus simulque raptim causas odiorum et instans periculum trepidanti Eumolpo exponit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 101:10)
Vides, quam valde nobis expediat, ultro dominum ad fugientes accersere.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 101:17)
At nunc levior aere vel rotundo horti tubere, quod creavit unda, ridentes fugis et times puellas.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 109:19)
Sed neque Giton sub insolito fasce durabat, et mercennarius Corax, detrectator ministerii, posita frequentius sarcina male dicebat properantibus affirmabatque se aut proiecturum sarcinas aut cum onere fugiturum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 117:21)
Quantum quisque timet, tantum fugit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 123:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION