라틴어 문장 검색

E quibus medius, ad quem damnatorum cura pertinebat, erumpens et
(히에로니무스, 편지들, Ad Innocentium Presbyterum De Septies Percussa 10:4)
Dum ita me antiquus serpens inluderet, in media ferme quadragesima medullis infusa febris corpus invasit exhaustum et sine ulla requie - quod dictu quoque incredibile sit - sic infelicia membra depasta est, ut ossibus vix haererem.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 24:5)
"Post horam nonam in commune concurritur, psalmi resonant, scripturae ex more recitantur et conpletis orationibus cunctisque residentibus medius, quem patrem vocant, incipit disputare."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:82)
Heremias de media Hierusalem ad Eufraten, fluvium Mesopotamiae, mittitur, ut inter inimicas gentes, ubi est Assyrius et castra sunt Chaldaeorum, ponat περίζωμα corrumpendum:
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam De Onaso 1:6)
Inde est, quod nonnulli vitam pudicam adpetentium in medio itinere corruunt, dum solam abstinentiam carnium putant et leguminibus onerant stomachum, quae moderate parceque sumpta innoxia sunt.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 7:13)
Video armatam gladio manum, cruentam dexteram, recognosco caput Holofernae de mediis hostibus reportatum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 13:20)
Me quoque, quia pro sodalitate avunculi diligebat, interdum proferebat in medium.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 10:40)
Iulianus, perditor animae suae et Christiani iugulator exercitus, Christum sensit in Media, quem primum in Gallia denegarat;
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 15:3)
et totam Fabiorum gentem proferret in medium, diceret pugnas, describeret proelia et per tantae nobilitatis gradus Fabiolam venisse iactaret, ut, quod in virga non poterat, in radicibus demonstrareret.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 2:15)
Hoc in perpetuo ieiunio praeceptum sit, ut longo itineri vires perpetes supparentur, ne in prima mansione currentes corruamus in mediis.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 10:9)
quomodo in media tranquillitate securi Libycis interdum vitiorum Syrtibus obruamur, quid venenatorum animantium desertum huius saeculi nutriat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 2:7)
"Prima leo, postrema draco, media ipsa chimaera."
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 18:12)
Non multum tempus in medio, succedit in pontificatum vir insignis Anastasius, quem diu Roma habere non meruit, ne orbis caput sub tali episcopo truncaretur;
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 10:3)
Nonne libet medio ceras inplere capaces quadrivio, cum iam sexta cervice feratur hinc atque inde patens ac nuda paene cathedra et multum referens de Maecenate supino signator falsi, qui se lautum atque beatum exiguis tabulis et gemma fecerit uda?
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura I21)
taeda lucebis in illa qua stantes ardent qui fixo gutture fumant, et latum media sulcum deducis harena.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura I68)

SEARCH

MENU NAVIGATION