라틴어 문장 검색

"exsequamur tamen quocumque modo conficti ordinem criminis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 157:1)
haec domum, haec regnum tuum criminibus et suspicionibus replent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 181:3)
Romanos obicis mihi, et ea quae gloriae esse debent in crimen vertis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 183:2)
neutra res mihi nec gloriae nec crimini sit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 187:1)
si innocens sum, ne invidia conflagrem, cum crimine non possim, deprecor.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 187:3)
et dicta factaque in magnis parvisque rebus observando, ut omnibus appareret noctis proximae crimen facile revictum, suspectam nimiam cum Romanis Demetrii gratiam esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 198:1)
itaque circumspiciens dicta factaque sua, ne cuius suspiciones augeret, maxime ab omni mentione et contagione Romanorum abstinebat, ut neque scribi sibi vellet, quia hoc praecipue criminum genere exasperari patris animum sentiebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 243:1)
movebant eum et praesentia crimina:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 277:2)
hae litterae fidem Persei criminibus fecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 281:1)
Gentium ab senatu ne crederent confictis criminibus in se quae inimici detulissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 501:1)
inter hos viros nobiles inimicitiae erant, saepe multis et in senatu et ad populum atrocibus celebratae certaminibus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 539:1)
inimicitias per annos multos vobis ipsis graves et atroces geritis, quae periculum est ne ex hac die nobis et rei publicae quam vobis graviores fiant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 546:1)
volgatum illud, quia verum erat, in proverbium venit, amicitias immortales, mortales inimicitias debere esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 553:1)
et ut fraude fratris sui Demetrius fictis criminibus, inter quae accusatione parricidii et affectati regni, primum petitus, ad ultimum, quoniam populi R. amicus erat, veneno necatus est, regnumque Macedoniae mortuo Philippo ad Persen venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XL Periocha3)
sed quia in Romanos odii regnum posuerat praemium, Demetrium nullo alio crimine quam Romanae amicitiae initae occidit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 272:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION