라틴어 문장 검색

vim cuiusque vocis intelligere aut commune prudentium est aut proprium oratoris;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 91:3)
neque ego rursus nolo eum, qui sit dicturus, et sollicitum surgere et colore mutari et periculum intelligere;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 104:1)
partim iactantia ingenii, ut res cito accepisse videantur, tenere se et intelligere prius paene quam audiant mentiti, cum multa et diserte summisque clamoribus, quae neque ad iudicem neque ad litigatorem pertineant, decantaverunt, bene sudantes beneque comitati per forum reducuntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 131:1)
at si iuris anfractus aut eruendae veritatis latebras adire cogetur, non obequitabit nec illis vibrantibus concitatisque sententiis velut missilibus utetur, sed operibus et cuniculis et insidiis et occultis artibus rem geret.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 147:1)
primi, quorum quidem opera non vetustatis modo gratia visenda sunt, clari pictores fuisse dicuntur Polygnotus atque Aglaophon, quorum simplex color tam sui studiosos habet, ut illa prope rudia ac velut futurae mox artis primordia maximis, qui post eos exstiterunt, auctoribus , proprio quodam intelligendi, ut mea opinio est, ambitu.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 169:1)
ad veritatem Lysippum ac Praxitelen accessisse optime adfirmant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 175:3)
quidquid huc sit adiectum, id esse adfectationis et ambitiosae in loquendo iactantiae, remotum a veritate fictumnque ipsorum gratia verborum, quibus solum natura sit officium attributum, servire sensibus:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 206:2)
Nam laetabatur intelligens coniuratione patefacta civitatem periculis ereptam esse:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 46장3)
Haec cum descripsisses quo soles ore, semper quidem magnus, numquam tamen acrior quam ubi veritati commodas verba, dixisti:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 21:1)
Patet omnibus veritas, nondum est occupata.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 33 11:5)
Adice nunc, quod quae veritati operam dat oratio, inconposita esse debet et simplex.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 40 4:1)
Rogant, ut ex tanta illos volutatione extrahas, ut disiectis et errantibus clarum veritatis lumen ostendas.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 48 8:10)
Nam ut ait ille tragicus, Veritatis simplex oratio est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 49 11:10)
Quosdam ait Epicurus ad veritatem sine ullius adiutorio exisse, fecisse sibi ipsos viam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 52 3:1)
Id enim tam supra nos est quam ipsa veritas.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 10:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION