라틴어 문장 검색

Iam vero, ut de publica invidia loquamur, ea saltem aliquid in se habet boni, ubi in privata invidia nihil prorsus inest boni.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 14:2)
Et non solum a corde tuo invidiam repellere debes, sed eciam ab alioruminvidia quantumcumque potes precavere, et maxime ab invidia amicorum quefrequenter magis hominem ledit quam inimicorum insidia.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 22:3)
Rex enim subterfugia non quaerebat sed invidiae in os se obiicere solebat, et cupiditates suas aperte praeferre, id quod invidiam contra eum auxit sane sed minus audere effecit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 2:6)
Gloriae inanis, si in aliquo alio principe, minimum in illo suit, ita tamen ut de maiestate, quam ad summum fastigium usque semper attolebat, nihil remitteret, haud ignarus maiestatis reverentiam populum in obsequio continere, inanem autem gloriam (si quis recte rem aestimet) reges populari aurae prostituere.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 3:9)
Rumpitur invidia, quod rus mihi dulce sub urbe est Parvaque in urbe domus, rumpitur invidia.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XCVII4)
Quod vero ait mentem esse ex fecunditate majestatis, tale est ac si diceret, sapientiam ex ipsa omnipotentia esse natam, proprie namque majestas ac reverentia potentiae ascribi solet.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 58:12)
militum magis in hoc universique populi Romani fama agitur, primum ne invidiae et ingrati animi adversus clarissimum quemque civem opinionem habeat et imitari in hoc populum Atheniensem lacerantem invidia principes suos videatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 458:2)
cum commiserari, conqueri, et ex illius invidia deonerare aliquid et in te traicere coeperit, commemorare quaestoris cum praetore necessitudinem constitutam, morem maiorum, sortis religionem, poterisne eius orationis subire invidiam?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 14장 2:2)
nam legem maiestatis reduxerat, cui nomen apud veteres idem, sed alia in iudicium veniebant, si quis proditione exercitum aut plebem seditionibus, denique male gesta re publica maiestatem populi Romani minuisset:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 72장5)
Nam sicut illi qui dei habentur daemones se dicere noluissent, si vere dei essent, scilicet ne se de maiestate deponerent, ita et isti, quos directo daemonas nostis, non auderent alibi pro deis agere, si aliqui omnino dei essent, quorum nominibus utuntur, vererentur enim abuti maiestate superiore sine dubio et timendorum.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 23장 9:1)
quod una erant Macedones complures nobiles, in eis Peucestes, qui corporis custos fuerat Alexandri, tum autem obtinebat Persidem, et Antigenes, cuius sub imperio phalanx erat Macedonum, invidiam verens (quam tamen effugere non potuit), si potius ipse alienigena summi imperii potiretur quam aliquis Macedonum, quorum ibi erat multitudo, in principiis Alexandri nomine tabernaculum statuit in eoque sellam auream cum sceptro ac diademate iussit poni eoque omnes cottidie convenire, ut ibi de summis rebus consilia caperentur, credens minore se invidia fore, si specie imperii nominisque simulatione Alexandri bellum videretur administrare.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 7장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION