라틴어 문장 검색

"fas et mihi spernere Phoebum, si tibi conlatus divum sator, omnia mergam fontibus arma tuis tristesque sine augure vittas."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권354)
"si quando novis asperrima monstris, triste, insuetum, ingens, quod nondum viderit aether, ede nefas, quod mirer ego invideantque Sorores, atque adeo fratres - nostrique haec omina sunto prima odii - , fratres alterna in vulnera laeto Marte ruant;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권35)
atque illi iamdudum regia tristis attremit oranti, suaque et quae desuper urguet nutabat tellus:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권41)
"fugiat ne tristis in antrum Cerberus, aut nostros timeat Proserpina currus, augur Apollineis modo dilectissimus aris, testor inane chaos - quid enim hic iurandus Apollo?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권50)
absistunt turmae, suspectaque tellus omnibus, infidi miles vestigia campi circuit, atque avidae tristis locus ille ruinae cessat et inferni vitatur honore sepulcri, nuntius hortanti diversa in parte maniplos Adrasto, vix ipse ratus vidisse, Palaemon . advolat et trepidans - steterat nam forte cadenti proximus inspectoque miser pallebat hiatu -
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권68)
talia fatidico peragunt sollemnia regi, ceu flammas ac dona rogo tristesque rependant exsequias mollique animam tellure reponant.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권106)
concilium rex triste vocat, quaeruntque gementes, quis tripodas successor agat, quo provida laurus transeat atque orbum vittae decus, haud mora, cuncti insignem fama sancteque Melampode cretum Thiodamanta volunt, quicum ipse arcana deorum partiri et visas uni sociare solebat Amphiaraus aves, tantaeque haud invidus artis gaudebat dici similem iuxtaque secundum, illum ingens confundit honos inopinaque turbat gloria et oblatas frondes submissus adorat, seque oneri negat esse parem cogique meretur:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권125)
Tristis at inde gradum tarde movet Inaeha pubes, praecipue Eleae Lacedaemoniaeque cohortes et Pylii;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권153)
sumpserat in Danaos Heliconius arma Corymbus, ante comes Musis, Stygii cui conscia pensi ipsa diu positis letum praedixerat astris Uranie.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권235)
quamvis Cirrha domus, soceros nec tristibus actis aversatus erat;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권239)
"iamdudum video, magnum cupis, improbe, leti nomen"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권249)
perit expressus conamine sanguis, tunc tristes socii cupidum bellare - quis ardor!
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권330)
"et nunc ille iacet - pulchra o solacia leti!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권9)
nimium nam cognita virtus Oenidae credi letum suadetque vetatque.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권19)
comites tenuere, socerque castigat bellique vices ac fata revolvens solatur tumidum, longeque a corpore caro paulatim, unde dolor letique animosa voluntas, amovet ac tacite ferrum inter verba reponit.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권46)

SEARCH

MENU NAVIGATION