라틴어 문장 검색

ut dum Noe sanctum majore intentione consideramus, reficiamur et nos, sicut omne genus in illo requievit ab operibus suis atque moestitia.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 1장 2:9)
Nihil enim est quod majoris doloris sit, quam culpae reatus.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 1장 3:11)
Nidus est quartus major caeteris hiatus oris, in quo nutritur, donec adolescat sapor;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 6장 3:9)
Decet enim praestantiorem esse aulae regalis nitorem, in qua sicut visus major, ita splendor est.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 7장 3:13)
Et ut majora aperiamus mysteria, quid tam ignobile quam gentilis populus?
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 8장 4:1)
Maximum ergo in hoc diluvio est remedium, ut justum praeferas, eumque mandati coelestis exsecutorem eligas.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 9장 5:6)
Tunc ergo fecit diluvium, quando dolor eorum major foret, qui in sua abundantia puniebantur, tunc ultio terribilior tamquam dicentis Dei:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 14장 2:3)
Magna igitur naufragia, quando mentis pariter et corporis sensuumque omnium turbo et procella miscentur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 14장 3:7)
tunc magnum est diluvium omnibus pariter ingruentibus passionibus:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 14장 3:14)
Quod magna emphasi dictum est.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 3:3)
Nam quomodo non evacuaretur mare ventorum vi, cui cessisset toto diffusum orbe diluvium usque ad Herculis, ut aiunt, columnas, et mare Magnum tectis montium excelsorum verticibus exaestuans?
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 16장 4:6)
Folium quoque quod secum detulit, etsi breve illud folium detulisse videatur, spem eorum quos sui poeniteret erroris, etsi non magnam, aliquam tamen significavit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 19장 2:5)
Ergo quasi germinantis correctionis, licet non magnum aliquod, tamen vexit insigne et folium oleae, in qua arbore oliva generatur, ex qua oleum conficitur, quo materiale hoc lumen fovetur, et tenebrarum fugatur obscuritas.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 19장 2:7)
tamen ut scrupulus omnis possit auferri, quid magnum si Deo jubente, uno die quo imminuta fuerit aqua, statim germinavit et terra, cum idem sit fructuum reparator et conditor, atque operis sui usum non fuerit oblitus?
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 20장 5:3)
majus tamen periculum a fratribus ipsis germanis metuendum;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 26장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION