라틴어 문장 검색

Qui auctoritatem autem requirunt et negant dictum ingredi transgredi ve in navigantibus, volo uti respondeant quantum existiment interesse ingredi atque ambulare.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXVI 8:1)
non enim, quod facit in frugibus, ut, cum ad spicam perduxerit ab herba, relinquat et pro nihilo habeat herbam, idem facit in homine, cum eum ad rationis habitum perduxit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 51:5)
Nam quodHerculem Prodicus dicit, ut est apud Xenophontem, cum primum pubesceret, quod tempus a natura ad deligendum, quam quisque viam vivendi sit ingressurus, datum est, exisse in solitudinem atque ibi sedentem diu secum multumque dubitasse, cum duas cerneret vias, unam Voluptatis, alteram Virtutis, utram ingredi melius esset, hoc Herculi Iovis satu edito potuit fortasse contingere, nobis non item, qui imitamur, quos cuique visum est, atque ad eorum studia institutaque impellimur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 151:1)
Lepide igitur agitari potest, utrum videri continentiorem par sit, Publiumne Africanum superiorem, qui, Carthagine ampla civitate in Hispania expugnata, virginem tempestivam, forma egregia, nobilis viri Hispani filiam captam perductamque ad se patri inviolatam reddidit, an regem Alexandrum, qui Darii regis uxorem eandemque eiusdem sororem, proelio magno captain, quam esse audiebat exuperanti forma, videre noluit perducique ad sese prohibuit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, VIII 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION