라틴어 문장 검색

cum omnium animos oculosque id certamen avertisset, porta maritumae arcis Plator Romanos accepit, momentoque arx occupata est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 77:1)
tum magnam partem iuventutis abstractam a cultu agrorum bellum occupaverat et mos vitio etiam insitus genti per latrocinia militiam exercendi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 181:1)
tum victa oppidanorum vis, deiectisque propugnatoribus occupantur muri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 302:1)
Hispani in conspecta procul pecora, velites in Hispanos praeda occupatos incurrere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 484:2)
omnes deinde alias curas una occupavit, postquam Locrensium clades, quae ignoratae ad eam diem fuerant, legatorum adventu volgatae sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 220:1)
haec cum ab legatis dicta essent, quaesissetque ab iis Q. Fabius detulissentne eas querellas ad P. Scipionem, responderunt missos legatos esse, sed eum belli apparatu occupatum esse et in Africam aut iam traiecisse aut intra paucos dies traiecturum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 267:1)
iam ad quattuor milia equitum habebat, cum Salaecam urbem occupavit quindecim ferme milia ab Romanis castris.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 468:1)
Numidae praecipue harundine textis storeaque pars maxima tectis passim nullo ordine, quidam, ut sine imperio occupatis locis, extra fossam etiam vallumque habitabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 36:1)
Scipio gravem iam spoliis multarum urbium exercitum trahens, captivis aliaque praeda in vetera castra ad Uticam missis, iam in Carthaginem intentus occupat relictum fuga custodum Tyneta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 106:1)
et Masinissa praesidio circa portas opportunaque moenium dimisso, ne cui fugae pateret exitus, ad regiam occupandam citato vadit equo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 153:1)
belli finem alterius, alterius principium prospiciebant animis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 532:2)
Punico ad secundum bellum finitum - aeque multa volumina occupasse mihi quam occupaverint quadringenti octoginta septem anni a condita urbe ad Ap.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 5:1)
sed neque illos excire ad arma potuit, gaudentes utcumque composita cum Philippo pace, et ipse Rhodiique, cum, si institissent Philippo, egregium liberatae per se Graeciae titulum habere potuissent, patiendo rursus eum in Hellespontum traicere occupantemque Thraeciae opportuna loca vires colligere bellum aluere gloriamque eius gesti perfectique Romanis concesserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 166:1)
deinceps alia castella, Cypsela et Doriscon et Serrheum, occupat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 172:2)
exules ab Chalcide, regiorum iniuriis pulsi, attulerunt occupari Chalcidem sine certamine ullo posse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 243:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION