라틴어 문장 검색

Mittite falces, quoniam maturavit messis; venite et premite, quia plenum est torcular: exuberant torcularia, quia magna est malitia eorum.
(불가타 성경, 요엘서, 4장13)
mittam ignem in domum Hazael, et devorabit aedes Benadad;
(불가타 성경, 아모스서, 1장4)
mittam ignem in murum Gazae, et devorabit aedes eius;
(불가타 성경, 아모스서, 1장7)
mittam ignem in murum Tyri, et devorabit aedes eius ".
(불가타 성경, 아모스서, 1장10)
mittam ignem in Theman, et devorabit aedes Bosrae ".
(불가타 성경, 아모스서, 1장12)
mittam ignem in Moab, et devorabit aedes Carioth, et morietur in tumultu Moab, in clamore et voce tubae;
(불가타 성경, 아모스서, 2장2)
mittam ignem in Iudam, et devorabit aedes Ierusalem ".
(불가타 성경, 아모스서, 2장5)
" Misi in vos pestem sicut pestem Aegypti, percussi in gladio iuvenes vestros, captis equis vestris; et ascendere feci putredinem castrorum vestrorum in nares vestras; sed non redistis ad me ", dicit Dominus.
(불가타 성경, 아모스서, 4장10)
Et misit Amasias sacerdos Bethel ad Ieroboam regem Israel dicens: " Conspiravit contra te Amos in medio domus Israel; non poterit terra sustinere universos sermones eius.
(불가타 성경, 아모스서, 7장10)
Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et mittam famem in terram; non famem panis neque sitim aquae, sed audiendi verbum Domini ".
(불가타 성경, 아모스서, 8장11)
Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et comprehendet arator messorem, et calcator uvae mittentem semen; et stillabunt montes mustum, et omnes colles liquefient.
(불가타 성경, 아모스서, 9장13)
Dominus autem misit ventum magnum in mare, et facta est tempestas magna in mari, et navis periclitabatur conteri.
(불가타 성경, 요나서, 1장4)
Et timuerunt nautae et clamaverunt unusquisque ad deum suum et miserunt vasa, quae erant in navi, in mare, ut alleviaretur ab eis. Ionas autem descenderat ad interiora navis et, cum recubuisset, dormiebat sopore gravi.
(불가타 성경, 요나서, 1장5)
Et dixit ad eos: " Tollite me et mittite in mare, et cessabit mare a vobis; scio enim ego quoniam propter me tempestas haec grandis super vos ".
(불가타 성경, 요나서, 1장12)
Et tulerunt Ionam et miserunt in mare; et stetit mare a fervore suo.
(불가타 성경, 요나서, 1장15)

SEARCH

MENU NAVIGATION