라틴어 문장 검색

portentum atque monstrum certissimum est esse aliquem humana specie et figura qui tantum immanitate bestias vicerit ut, propter quos hanc suavissimam lucem aspexerit, eos indignissime luce privarit, cum etiam feras inter sese partus atque educatio et natura ipsa conciliet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 22장 4:4)
tametsi statim vicisse debeo, tamen de meo iure decedam et tibi quod in alia causa non concederem in hac concedam fretus huius innocentia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 27장2)
sciunt ei qui me norunt me pro mea tenui infirmaque parte, postea quam id quod maxime volui fieri non potuit, ut componeretur, id maxime defendisse ut ei vincerent qui vicerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 47장 1:1)
insidiator superatus est, vi victa vis vel potius oppressa virtute audacia est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 11장 1:2)
beatos esse quibus ea res honori fuerit a suis civibus, nec tamen eos miseros qui beneficio civis suos vicerint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 35장 2:5)
Vtrum enim ostendere potest, sive eam ipsam familiam sibi damnum dedisse, sive consilio et opera eius familiae factum esse, vincat necesse est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 11장 2:4)
nam in hoc posteriore, nisi ipse egomet deiecissem, vincerem sponsionem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 12장 2:2)
nam si additum id non esset ac tibi libitum esset ita defendere, tuam familiam non fecisse, vinceres, si id probare potuisses.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 13장 2:1)
quorum si unum quodlibet probare iudici potuerit, etiam si confessus erit se vi deiecisse, vincat necesse est vel non possedisse eum qui deiectus sit, vel vi ab se possedisse, vel clam, vel precario.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 19장 2:2)
mihi autem ad vincendum satis est fuisse procuratorem quicum experiretur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 21장 3:5)
ingenio, vetustate, artificio tu facile vicisti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 22장4)
numquid est causae, C. Aquili, quin, si longe aliter possedit quam praetor edixit, iste ex edicto non possederit, ego sponsione vicerim?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 27장 1:8)
indignum est a pari vinci aut superiore, indignius ab inferiore atque humiliore;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 31장 1:5)
nec vero miseratione solum mens iudicum permovenda est - qua nos ita dolenter uti solemus ut puerum infantem in manibus perorantes tenuerimus, ut alia in causa excitato reo nobili, sublato etiam filio parvo, plangore et lamentatione complerimus forum - , sed est faciendum etiam ut irascatur iudex mitigetur, invideat faveat, contemnat admiretur, oderit diligat, cupiat fastidiat, speret metuat, laetetur doleat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 38장 1:1)
horum uterque Isocratem aetate praecurrit, ut eos ille moderatione, non inventione vicerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 52장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION