라틴어 문장 검색

Ergo cum iam ad cicatricem uulnus intendit, extentis iacere feminibus et cruribus oportet, nisi tamen molles harenosiue calculi fuerunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 27장 7:3)
Reliqua curatio talis esse debet, qualis in inflammationibus et in is uulneribus, quae in neruosis locis sunt, adhibetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 29장 10:3)
In his quoque uulneribus lenibus cibis isdemque medicamentis opus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 30장 2:6)
Quod nisi factum est, magni dolores subsequuntur, interdum etiam urinae difficultas.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 30장 5:1)
Cetera postea sic facienda, ut in uulneribus, in quibus pus moueri debet, praeceptum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 33장 2:5)
et id caput firmissimum atque a dolore tutissimum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 2:3)
Nigrities colligi quidem potest etiam ex dolore et ex febre;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 2장 4:1)
Vbi superiore parte sublata relicta inferior est, non orae tantum sed os quoque totum leuandum est, ut sine noxa postea cutis increscat, quae aspero osse nascens protinus non sanitatem, sed nouos dolores mouet.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 3장 9:3)
Si bassis aliqua seruata est, superinponenda sunt medicamenta non pinguia, quae recentibus uulneribus accommodantur;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 3장 10:2)
Raro sed aliquando tamen euenit, ut os quidem totum integrum maneat, intus uero ex ictu uena aliqua in cerebri membrana rupta aliquid sanguinis mittat, isque ibi concretus magnos dolores moueat, * oculos quibusdam obcaecet.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 7:3)
Sed fere contra id dolor est et eo loco cute incisa pallidum os reperitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 7:4)
Plagam, si ex uulnere est, talem necesse est habeamus, qualem acceperimus:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 9:1)
deinde super id aliquanto latius quam uulnus est eodem medicamento inlitum linteolum, et praeterea sucidam lanam aceto tinctam;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 10:4)
tum uulnus deligare et cotidie resoluere, similiterque curare usque ad diem quintum, a sexto die etiam uapore aquae calidae per spongiam fouere, cetera [ex] eadem facere.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 10:5)
Si uero sub prima curatione febris intenditur breuesque somni et idem per somnia tumultuosi sunt, ulcus madet neque alitur, et in ceruicibus glandulae oriuntur, magni dolores sunt, cibique super haec fastidium increscit, tum demum ad manum scalprumque ueniendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 12:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION