라틴어 문장 검색

- Auxilium est, nisi aliquid prohibet, in sanguinis detractione.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 8장 2:6)
Sed id supprimere sanguinem, ulcera ipsa sanare non potest.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 9장 2:3)
Magis terreri potest aliquis, cum sanguinem expuit:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 11장 1:1)
Atque interdum sanguis profluit, interdum simile aquae quiddam, in qua caro recens lota est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 11장 1:5)
Nonnumquam autem is a summis faucibus fertur, modo exulcerata ea parte, modo non exulcerata, sed aut ore uenae alicuius adaperto, aut tuberculis quibusdam natis, exque his sanguine erumpente.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 11장 2:1)
Aliquando uero gutture et arteriis exulceratis frequens tussis sanguinem quoque extundit:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 11장 2:3)
Saepe feminae, quibus sanguis per menstrua non respondit, hunc expuunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 11장 2:5)
Auctoresque medici sunt uel exesa parte aliqua sanguinem exire, uel rupta, uel ore alicuius uenae patefacto:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 11장 3:1)
Ac saepe quidem euenit, uti sanguinem pus sequatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 11장 3:4)
Interdum autem qui sanguinem ipsum suppressit, satis ad ualetudinem profuit:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 11장 3:5)
Si uero sanguis tantum fluit, expeditius et remedium et finis est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 11장 3:7)
Sanguis mittendus est, et si nihilo minus ex ore processit, iterum tertioque, et cotidie paulum aliquid.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 11장 6:2)
Etiam frictiones * * ubi bene etiam sanguis conquieuit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 11장 8:5)
si grauis, sanguis.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 13장 1:7)
- Remedium uero est magni et recentis doloris sanguis missus:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 13장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION