라틴어 문장 검색

recenseam duces Romanos, nec omnes omnium aetatium, sed ipsos eos cum quibus consulibus aut dictatoribus Alexandro fuit bellandum, M. Valerium Corvum C. Marcium Rutulum C. Sulpicium T. Manlium Torquatum Q. Publilium Philonem L. Papirium Cursorem Q. Fabium Maximum duos Decios L. Volumnium M'. Curium?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 245:1)
et supplicatione amborum nomine et triumpho utrique decreto, inter ipsos, ne, cum bellum communi animo gessissent, triumphum separarent, ita convenit, ut, quoniam et in provincia M. Livi res gesta esset, et eo die quo pugnatum foret eius forte auspicium fuisset et exercitus Livianus deductus Romam venisset, Neronis deduci de provincia non potuisset, ut M. Livium quadrigis urbem ineuntem milites sequerentur, C. Claudius equo sine militibus inveheretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 129:1)
Nam M. Drusum tuum magnum avunculum, gravem oratorem ita dumtaxat cum de re publica diceret, L. autem Lucullum etiam acutum, patremque tuum, Brute, iuris quoque et publici et privati sane peritum, M. Lucullum, M. Octavium Cn.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 62장 2:2)
Et ut agricolationem Romana tandem civitate donemus (nam adhuc istis auctoribus Graecae gentis fuit) iam nunc M. Catonem Censorium illum memoremus, qui eam latine loqui primus instituit, post hunc duos Sasernas, patrem et filium,qui eam diligentius erudiverunt, ac deinde Scrofam Tremelium, qui etiam cloquentem reddidit, et M. Terentium qui expolivit, mox Vergilium,qui carminum quoque potentem fecit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 1장 12:1)
motus ejus quatenus secundum positionem plani factus, hoc est motus puncti P, quo Trajectoriae vestigium AP in hoc plano describitur, idem est ac si vires TF, TH tollerentur, & corpus solis viribus FG, HI agitaretur, hoc est idem ac si corpus in plano AOP vi centripeta ad centrum O tendente & summam virium FG & HI aequante, describeret curvam AP.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. X. De Motu Corporum in Superficiebus datis, deq; Funipendulorum Motu reciproco. 55:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION