라틴어 문장 검색

Q. Fabius cum post profectionem dictatoris per exploratores comperisset perinde omnia soluta apud hostes esse ac si nemo Romanus in Samnio esset, seu ferox adulescens indignitate accensus, quod omnia in dictatore viderentur reposita esse, seu occasione bene gerendae rei inductus, exercitu instructo paratoque profectus ad Imbrinium - ita vocant locum - acie cum Samnitibus conflixit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 418:1)
namque postero die, seu ignari venisse dictatorem seu adesset an abesset parvi facientes, instructa acie ad castra accesserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 509:1)
ita instruxit aciem, ita loco ac subsidiis, ita omni arte bellica firmavit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 511:1)
itaque ubi neque eundi neque manendi copiam esse videt, instruit aciem, impedimentis ex agmine remotis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 541:1)
equitum acies, qualis quae esse instructissima potest, invecta in impeditosque hostes caede omnia replet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 551:1)
tum deleto prope equitatu hostium M. Fabius circumductis paulum alis ab tergo pedestrem aciem adoritur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 553:1)
clamor inde novus accidens et Samnitium terruit animos, et dictator, ubi respectantes hostium antesignanos turbataque signa et fluctuantem aciem vidit, tum appellare, tum adhortari milites, tribunos principesque ordinum nominatim ad iterandam secum pugnam vocare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 554:1)
laborantibus in acie Romanis P. Decius, tune consul cum Manlio, devovit se pro exercitu, et concitato equo cum in medios hostes se intulisset, interfectus morte sua Romanis victoriam restituit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri VIII Periocha4)
se solos sine volnere, sine ferro, sine acie victos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 69:1)
itaque in aciem copias educunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 175:2)
Romanos ira eadem quae per mediam aciem hostium tulerat et in castra pertulit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 181:1)
ibi plus quam in acie sanguinis ac caedis factum praedaeque pars maior ira corrupta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 181:2)
agentibus divina humanaque quae adsolent cum acie dimicandum est consulibus Tarentini legati occursare responsum exspectantes;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 192:1)
Samnites ex parte altera, cum omnem curam belli remisissent, quia aut pacem vere cupiebant aut expediebat simulare, ut Tarentinos sibi conciliarent, cum instructos repente ad pugnam Romanos conspexissent, vociferari se in auctoritate Tarentinorum manere nec descendere in aciem nec extra vallum arma ferre;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 195:1)
Aulius cum Ferentanis uno secundo proelio debellavit urbemque ipsam, quo se fusa contulerat acies, obsidibus imperatis in deditionem accepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 219:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION