라틴어 문장 검색

Quare adhuc opus superest, cum ad obtinenda quae volumus potentissimum, tum supra dictis multo difficilius, movendi iudicum animos atque in eum quem volumus habitum formandi et velut transfigurandi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 75:2)
qui vero iudicem rapere et, in quem vellet habitum animi, posset perducere, quo dicente flendum irascendumve esset, rarus fuit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 77:4)
Ubi vero animis iudicum vis adferenda est et ab ipsa veri contemplatione abducenda mens, ibi proprium oratoris opus est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 79:1)
probationes enim efficiant sane ut causam nostram meliorem esse iudices putent, adfectus praestant ut etiam velint;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 79:3)
et, sicut amantes de forma iudicare non possunt, quia sensum oculorum praecipit animus, ita omnem veritatis inquirendae rationem iudex omittit occupatus adfectibus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 80:2)
commotus autem ab oratore iudex, quid sentiat, sedens adhuc atque audiens confitetur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 81:2)
etiam ille maior ad concitandum odium nasci adfectus solet, cum hoc ipso, quod nos adversariis summittimus, tacita impotentiae exprobratio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 89:1)
namque in hoc eloquentiae vis est, ut iudicem non in id tantum compellat, in quod ipsa rei natura ducetur, sed aut, qui non est, aut maiorem quam est, faciat adfectum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 97:1)
Quare in iis, quae esse verisimilia volemus, simus ipsi similes eorum qui vere patiuntur adfectibus, et a tali animo proficiscatur oratio qualem facere iudicem volet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 99:3)
primum est igitur, ut apud nos valeant ea quae valere apud iudicem volumus, antequam adficere conemur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 101:2)
huic diversa virtus, quae risum iudicis movendo et illos tristes solvit adfectus et animum ab intentione rerum frequenter avertit et aliquando etiam reficit et a satietate vel a fatigatione renovat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 110:1)
quanquam et contumeliose et aspere dicere in adversarios permissum est, cum accusare etiam palam et caput alterius iuste petere concessum sit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 137:5)
sunt etiam iudices quidam tristiores quam ut risum libenter patiantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 140:2)
itaque cum callidissime se direre, et cum illa vera gravissima ex intimo artificio deprompsisset, Respicite, iudices, fortunas, respicite C. Fabricii senectutem, cum hoc, Respicite, ornandae orationis causa saepe dixisset, respexit ipse;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 149:1)
nam et firmissima quaeque memoriae iudicis inculcanda sunt et praestandum quidquid in actione promisimus et refellenda mendacia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 226:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION