라틴어 문장 검색

Pergisne eam, Laeli, artem inludere, in qua primum excellis ipse, deinde sine qua scire nemo potest, quid sit suum, quid alienum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 33:7)
cui persuasum sit appellari ceteros homines, esse solos eos, qui essent politi propriis humanitatis artibus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 45:5)
Istae quidem artes, si modo aliquid valent, id valent, ut paulum acuant et tamquam inritent ingenia puerorum, quo facilius possint maiora discere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 48:8)
Eas artis, quae efficiant, ut usui civitati simus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 53:3)
Etenim cum in suo quemque opere artificem, qui quidem excellat, nihil aliud cogitare, meditari, curare videam, nisi quo sit in illo genere melior, ego, cum mihi sit unum opus hoc a parentibus maioribusque meis relictum, procuratio atque administratio rei publicae, non me inertiorem esse confitear quam opificem quemquam, si minus in maxima arte, quam illi in minimis, operae consumpserim?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 58:3)
Quam ob rem, si, ut dicis, animum quoque contulisti in istam rationem et quasi artem, habeo maximam gratiam Laelio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 61:4)
doctrina, artibus, studiis si fortuito id faciet, tam cito evertetur quam navis, si e vectoribus sorte ductus ad gubernacula accesserit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 84:9)
Tum magis adsentiare, Laeli, si, ut omittam similitudines, uni gubernatori, uni medico, si digni modo sint iis artibus, rectius esse alteri navem committere, aegrum alteri quam multis, ad maiora pervenero.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 102:2)
Ac tamen facile patior non esse nos transmarinis nec inportatis artibus eruditos, sed genuinis domesticisque virtutibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 45:4)
Influxit enim non tenuis quidam e Graecia rivulus in hanc urbem, sed abundantissimus amnis illarum disciplinarum et artium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 53:2)
Ubi cum de matre familias Tarquiniensi duo filios procreavisset, omnibus eos artibus ad Graecorum disciplinam erudiit facile in civitatem receptus esset, propter humanitatem atque doctrinam Anco regi familiaris est factus usque eo, ut consiliorum omnium particeps et socius paene regni putaretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 53:6)
Itaque Tarquinius, qui admodum parvos tum haberet liberos, sic Servium diligebat, ut is eius vulgo haberetur filius, atque eum summo studio omnibus iis artibus, quas ipse didicerat, ad exquisitissimam consuetudinem Graecorum erudiit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 58:9)
Quid enim potest esse praeclarius, quam cum rerum magnarum tractatio atque usus cum illarum artium studiis et cognitione coniungitur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 5:2)
C.D. 2.13 Cum artem ludicram scaenamque totam in probro ducerent, genus id hominum non modo honore civium reliquorum carere, sed etiam tribu moveri notatione censoria voluerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quartus 23:2)
uterque enim illis ad artem suam utitur, sed se a suo munere non inpedit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quintus 8:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION