라틴어 문장 검색

Sanctus Paulus, altera ex parte, etiam ad lucem se refert:
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 72:8)
Per Apostolicam Traditionem in Ecclesia, Spiritu Sancto suffragante, servatam nos vivo modo fundantem memoriam attingimus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 76:3)
Assertio quaedam sancti Pauli de Baptismo nos commonet res ita non se habere.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 78:3)
Patris, Filii et Spiritus Sancti.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 79:3)
Parentes, ut ait sanctus Augustinus, vocantur non solum ad filios vitae generandos, sed ad afferendos Deo, ut per Baptisma tamquam filii Dei regenerentur donumque fidei accipiant.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 81:7)
Ita simul cum vita illis traditur fundamentalis directio exsistentiae et securitas boni futuri, directio quae postea in Confirmationis Sacramento Spiritus Sancti signaculo corroborabitur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 81:8)
Hoc quidem sensu sanctus Leo Magnus asserere potuit:
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 89:10)
Sanctus Irenaeus Lugdunensis hoc adversus haereticos gnosticos explanavit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 91:2)
Prae hac arrogantia, quae suam alere pergit attractionem suosque asseclas etiam nostra aetate, sanctus Irenaeus asserit fidem unam esse tantum, quia semper ducitur per specificam Incarnationis viam, nec umquam carnem historiamque Christi praetergreditur, quandoquidem Deus in ea plane se revelare voluit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 91:6)
52. De Abraham itinere ad futuram civitatem, Epistula ad Hebraeos breviter attingit benedictionem quae a parentibus in filios transmittitur (cfr Heb 11,20-21).
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 101:1)
Deus Abraham vocat ad terram eius deserendam eique pollicetur se eum magnam nationem, magnum populum effecturum, in quo divina Benedictio requiescit (cfr Gn 12,1-3).
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 104:7)
Salutis historia procedente, homo detegit Deum omnes, tamquam fratres, participes facere velle unicae benedictionis, quae in Iesu suam plenitudinem reperit, ut omnes unum fiant.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 104:8)
Fides docet nos percipere in omni homine benedictionem esse pro me, lucem vultus Dei per fratris vultum me illuminare.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 104:10)
56. Sanctus Paulus christianis Corinthi suas memorans tribulationes doloresque, fidem suam coniungit cum Evangelii praedicatione.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 109:1)
Agere de fide saepenumero idem est ac de dolentibus tribulationibus agere, in quibus utique sanctus Paulus persuadentiorem Evangelii nuntium percipit, quoniam in infirmitate et dolore emergit atque detegitur Dei virtus, quae superat nostram infirmitatem et passionem.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 109:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION