라틴어 문장 검색

At stellae (quas vocant) cadentes existimantur vulgo magis constare ex viscosa aliqua materia splendida et accensa, quam esse naturae igneae fortioris.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 88:5)
15. Ex traditione astronomorum ponuntur stellae aliae magis, aliae minus calidae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 155:1)
Inter planetas enim post solem ponitur Mars calidissimus, deinde Jupiter, deinde Venus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 155:2)
ponuntur autem tanquam frigidi Luna et deinde omnium maxime Saturnus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 155:3)
Inter fixas autem ponitur calidissimus Sirius, deinde Cor Leonis, sive Regulus, deinde Canicula, etc.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 155:4)
ut si speculum ponatur (exempli gratia) ad distantiam spithamae ab objecto combustibili, non tantopere incendat aut adurat quam si positum fuerit speculum (exempli gratia) ad distantiam semi spithamae, et gradatim et lente trahatur ad distantiam spithamae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 168:2)
Facta autem comparentia, in opere ponenda est ipsa inductio.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 186:2)
Attamen quia citius emergit veritas ex errore quam ex confusione, utile putamus, ut fiat permissio intellectui, post tres tabulas comparentiae primae (quales posuimus) factas et pensitatas, accingendi se et tentandi opus interpretationis naturae in affirmativa;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 216:1)
et ponitur recte ut effectus caloris tantum in spiritum animalem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 221:2)
et ponatur spongia cum aqua frigida, vel nix, subter unam, et similiter super alteram.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 236:4)
Unde facile colligitur, colorem non multum rei habere cum naturis alicujus corporis intrinsecis, sed tantum situm esse in positura partium crassiori et quasi mechanica.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 258:3)
Inter praerogativas instantiarum, ponemus secundo loco Instantias Migrantes.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 260:1)
Efficiens vero semper ponitur nil aliud esse quam vehiculum sive deferens formae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 260:16)
Inter praerogativas instantiarum, tertio loco ponemus Instantias Ostensivas, de quibus in vindemiatione prima de Calido mentionem fecimus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 265:1)
Inter praerogativas instantiarum ponemus quarto loco Instantias Clandestinas, quas etiam Instantias Crepusculi appellare consuevimus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 269:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION