라틴어 문장 검색

ingenii signum in parvis praecipuum memoria est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 100:2)
alioqui non peius duxerim tardi esse ingenii quam mali.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 101:3)
illud ingeniorum velut praecox genus non temere unquam pervenit ad frugem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 102:2)
sunt etiam nonnulli acuendis puerorum ingeniis non inutiles lusus, cum positis invicem cuiusque generis quaestiunculis aemulantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 110:2)
ne quis igitur tanquam parva fastidiat grammatices elementa, non quia magnae sit operae consonantes a vocalibus discernere ipsasque eas in semivocalium numerum mutarumque partiri, sed quia interiora velut sacri huius adeuntibus apparebit multa rerum subtilitas, quae non modo acuere ingenia puerilia sed exercere altissimam quoque eruditionem ac scientiam possit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 124:1)
mihi autem placet Latinam rationem sequi, quousque patitur decor.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 211:3)
nesciebamus enim ac non consuetudini et decori serviebamus, sicut in plurimis, quae M. Tullius in Oratore divine ut omnia exequitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 238:2)
inde pravis ingeniis ad foedissima usque ludibria labuntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 252:2)
nec ipse ad extremam usque anxietatem et ineptas cavillationes descendendum atque iis ingenia concidi et comminui credo.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 299:2)
sed pueris, quae maxime ingenium alant atque animum augeant, praelegenda;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 310:2)
multum autem veteres etiam Latini conferunt, (quanquam plerique plus ingenio quam arte valuerunt) in primis copiam verborum, quorum in tragoediis gravitas, in comoediis elegantia et quidam velut ἀττικισμόσ inveniri potest.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 310:4)
persequi quidem, quid quis unquam vel contemptissimorum hominum dixerit, aut nimiae miseriae aut inanis iactantiae est et detinet atque obruit ingenia melius aliis .
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 320:3)
agitari namque animos et acui ingenia et celeritatem percipiendi venire inde concedunt, sed prodesse eam non ut ceteras artes, cum perceptae sint, sed cum discatur, existimant:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 365:2)
neque enim gestum oratoris componi ad similitudinem saltationis volo, sed subesse aliquid ex hac exercitatione puerili, unde nos non id agentes furtim decor ille discentibus traditus prosequatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 400:2)
sed non satis perspiciunt, quantum natura humani ingenii valeat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 403:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION