라틴어 문장 검색

"Quid tibi nunc, miserande puer, pro laudibus istis, quid pius Aeneas tanta dabit indole dignum?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 33:16)
"O fama ingens, ingentior armis vir Troiane, quibus caelo te laudibus aequem?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 5:2)
Non exuvias pulsaeve tropaeum virginis aut spolia ulla peto (mihi cetera laudem facta ferent):
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 28:7)
" Quam pro me curam geris, hanc precor, optime, pro me deponas letumque sinas pro laude pacisci:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 2:22)
" Has inter voces, media inter talia verba ecce viro stridens alis adlapsa sagitta est incertum qua pulsa manu, quo turbine adacta, Quis tantam Rutulis laudem, casusne deusne, adtulerit:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 15:10)
at simul heroum laudes et facta parentis iam legere et quae sit poteris cognoscere virtus, molli paulatim flavescet campus arista, incultisque rubens pendebit sentibus uva, et durae quercus sudabunt roscida mella Pauca tamen suberunt priscae vestigia fraudis, quae temptare Thetim ratibus, quae cingere muris oppida, quae iubeant telluri infindere sulcos:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA IV.16)
MenalcasIncipe, Mopse, prior, si quos aut Phyllidis ignes, aut Alconis habes laudes, aut iurgia Codri:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA V. MENALCAS, MOPSUS7)
Dum iuga montis aper, fluvios dum piscis amabit, dumque thymo pascentur apes, dum rore cicadae, semper honos nomenque tuum laudesque manebunt;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA V. MENALCAS, MOPSUS49)
Nunc ego - namque super tibi erunt, qui dicere laudes, Vare, tuas cupiant, et tristia condere bella - agrestem tenui meditabor arundine Musam.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA VI.4)
sed neque Medorum, silvae ditissima, terra, nec pulcher Ganges atque auro turbidus Hermus laudibus Italiae certent, non Bactra neque Indi totaque turiferis Panchaia pinguis harenis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 8:1)
tibi res antiquae laudis et artem ingredior, sanctos ausus recludere fontis, Ascraeumque cano Romana per oppida carmen.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 8:15)
tantus amor laudum, tantae est victoria curae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 4:10)
tum magis atque magis blandis gaudere magistri laudibus et plausae sonitum cervicis amare.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 8:3)
Hic labor, hinc laudem fortes sperate coloni.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 11:4)
Quin age et ipsa manu felices erue silvas, fer stabulis inimicum ignem atque interfice messes, ure sata et validam in vites molire bipennem, tanta meae si te ceperunt taedia laudis."
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 14:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION