라틴어 문장 검색

Nam ut C. Lucilius, homo doctus et perurbanus, dicere solebat ea, quae scriberet neque se ab indoctissimis neque a doctissimis legi velle, quod alteri nihil intellegerent, alteri plus fortasse quam ipse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 25:2)
de quo etiam scripsit "Persium non curo legere," - hic fuit enim, ut noramus, omnium fere nostrorum hominum doctissimus - "Laelium Decumum volo," quem cognovimus virum bonum et non inlitteratum, sed nihil ad Persium;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 25:3)
Neque enim si de rusticis rebus agricola quispiam aut etiam, id quod multi, medicus de morbis aut si de pingendo pictor aliquis diserte scripserit aut dixerit, idcirco illius artis putanda est eloquentia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 38:1)
' 'Age vero,' inquit Antonius 'qualis oratoris et quanti hominis in dicendo putas esse historiam scribere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 51:2)
' 'Si, ut Graeci scripserunt, summi,' inquit Catulus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 51:3)
Hanc similitudinem scribendi multi secuti sunt, qui sine ullis ornamentis monumenta solum temporum, hominum, locorum gestarumque rerum reliquerunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 53:1)
apud Graecos autem eloquentissimi homines remoti a causis forensibus cum ad ceteras res inlustris tum ad historiam scribendam maxime se applicaverunt:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 55:3)
et hos ipsos libros tum scripsisse dicitur, cum a re publica remotus atque, id quod optimo cuique Athenis accidere solitum est, in exsilium pulsus esset;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 56:3)
hunc consecutus est Syracosius Philistus, qui, cum Dionysi tyranni familiarissimus esset, otium suum consumpsit in historia scribenda maximeque Thucydidem est, ut mihi videtur, imitatus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 57:1)
Denique etiam a philosophia profectus princeps Xenophon, Socraticus ille, post ab Aristotele Callisthenes, comes Alexandri, scripsit historiam, et is quidem rhetorico paene more;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 58:1)
Minimus natu horum omnium Timaeus, quantum autem iudicare possum, longe eruditissimus et rerum copia et sententiarum varietate abundantissimus et ipsa compositione verborum non impolitus magnam eloquentiam ad scribendum attulit, sed nullum usum forensem.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 58:3)
Sed ne latius hoc vobis patere videatur, haec dumtaxat in Graecis intellego, quae ipsi, qui scripserunt, voluerunt vulgo intellegi:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 60:4)
Cum eis me, ut dixi, oblecto, qui res gestas aut orationes scripserunt suas aut qui ita loquuntur, ut videantur voluisse esse nobis, qui non sumus eruditissimi, familiares.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 61:4)
Ne quae suspicio gratiae sit in scribendo?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 62:8)
Hanc igitur similitudinem qui imitatione adsequi volet, cum exercitationibus crebris atque magnis tum scribendo maxime persequatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 96:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION