라틴어 문장 검색

Atque universus senatus aram Amicitiae tanquam deae dedicavit propter arctam inter eos amicitiam.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 4:11)
Sunt autem quidam Epicurei timidiores paulo contra vestra convicia, sed tamen satis acuti, qui verentur ne, si amicitiam propter nostram voluptatem expetendam putemus, tota amicitia quasi claudicare videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 89:1)
si mihi tecum non et multae et iustae causae amicitiae privatim essent, repeterem initia amicitiae ex parentibus nostris, quod faciendum iis existimo qui paternam amicitiam nullis ipsi officiis prosecuti sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 16 1:1)
Cum igitur certum sit multos amicitiae similitudine falli, expone, quaeso, cuiusmodi amicitias cavere, quas appetere, colere et conservare debeamus.
(DE AMICITIA, CAPUT VIII. Amicitiae sunt et naevi. An ideo abnuenda. 2:8)
qui autem in virtute summum bonum ponunt, praeclare illi quidem, sed haec ipsa virtus amicitiam et gignit et continet, nec sine virtute amicitia esse ullo pacto potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 26:4)
vos autem hortor ut ita virtutem locetis (sine qua amicitia esse non potest) ut ea excepta nihil amicitia praestabilius putetis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 131:7)
Et licet nec ad illud amicitiae genus me viderem idoneum, gratulabar tamen quamdam me amicitiae formulam reperisse, ad quam amorum meorum et affectionum valerem revocare discursus.
(DE AMICITIA, CAPUT PRIMUM. Libri hujus scribendi occasio. 1:7)
quae amicitiae pulcherrimo nomine palliata, lege et praeceptis a vera amicitia fuerant distinguenda;
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 2:4)
In hoc vero amicitia speciali praerogativa praelucet, quod inter eos qui sibi amicitiae glutino copulantur, omnia iucunda, omnia secura, omnia dulcia, omnia suavia sentiuntur.
(DE AMICITIA, CAPUT V. De amicitiae fructibus. 2:41)
UndeTullius De Amicitia dixit, Ego tantum vos hortari possum, ut amicitiam anteponatis omnibus humanisrebus;
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 58:13)
an vero, si fructibus et emolumentis et utilitatibus amicitias colemus, si nulla caritas erit, quae faciat amicitiam ipsam sua sponte, vi sua, ex se et propter se expetendam, dubium est, quin fundos et insulas amicis anteponamus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 108:4)
Quanto illa melior via, qua servatur illi species amicitiae et, si reverti ad sanitatem velit, etiam amicitia !
(세네카, 행복론, Liber VII 147:1)
namque hoc amicitia propinquitati, quod ex propinquitate benevolentia tolli potest, ex amicitia non potest;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 24:6)
et quamquam partis ac fundatis amicitiis fretum ac munitum esse oportet, tamen in ipsa petitione amicitiae permultae ac perutiles comparantur;
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 7장 1:1)
quod quia nullo modo sine amicitia firmam et perpetuam iucunditatem vitae tenere possumus neque vero ipsam amicitiam tueri, nisi aeque amicos et nosmet ipsos diligamus, idcirco et hoc ipsum efficitur in amicitia, et amicitia cum voluptate conectitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 87:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION