라틴어 문장 검색

nam et Livius saepe sic dicit, Romanus proelio victor, cum Romanos vicisse significat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 239:4)
haec inventas ab inventore et subiectas res ab obtinentibus significat:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 242:2)
neque enim quisquam putat luxuriam et liberalitatem idem significare;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 255:4)
superest ex his, quae aliter significant, metalepsis, id est , quae ex alio tropo alium velut viam praestat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 256:1)
est enim haec metalepsi natura, ut inter id quod transfertur et quod transfertur sit medius quidam gradus, nihil ipse significans sed praebens transitum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 257:1)
cetera iam non significandi gratia sed ad ornandam et aagendam orationem assumuntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 259:1)
nec est semper, sed id quod est appositum, si a proprio diviseris, per se significat et facit antonomasiam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 262:3)
praeter haec usus est allegoriae, ut tristia dicamus mollioribus verbis urbanitatis gratia aut quaedam contrariis significemus aliud textum spectaco et enumeravimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 276:1)
Quidquid enim significari brevius potest et cum ornatu latius ostenditur, περίφρασισ est, cui nomen Latine datum est non sane aptum orationis virtuti circumlocutio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 280:1)
neque alio ceris Platonis inventa sunt quattuor illa verba, quibus illo pulcherrimo operum Piraeeum se descendisse significat, plurimis modis scripta, quam quod eum quoque maxime numerosum facere experiretur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 283:2)
In perpetua autem oratione, cum et coniunctionis levitatem et numerorum, quam dixi, rationem tenuerimus, tum est quasi luminibus distinguenda et frequentanda omnis oratio sententiarum atque verborum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 27:2)
tum illa, quae maxime quasi irrepit in mentes, alia dicentis ac significantis dissimulatio, quae est periucunda, cum in oratione non contentione sed sermone tractatur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 30:2)
locorum quoque dilucida et significans descriptio eidem virtuti adsignatur a quibusdam;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 91:1)
confinia sunt his celebrata apud Graecos schemata, per quae res asperas mollius significant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 138:1)
atque etiam si fuerint crebriores figurae quam ut dissimulari possint, postulandum est, ut nescio quid illud, quod adversarii obliquis sententiis significare voluerint, si fiducia sit, obiiciant palam, aut certe non exigant ut, quod ipsi non audent dicere, id iudices non modo intelligant, sed etiam credant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 140:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION