라틴어 문장 검색

Disponantur enim alternatim inter se tetragoni et parte altera longiores, qui ut melius pernotarentur, prius in duobus eos versibus disposuimus.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quod ex quadratis et parte altera longioribus omnis formarum ratio consistat 1:4)
Namque et iiij a duobus et vj a iiij eodem binario distant.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Alternatim positis quadratis et parte altera longioribus qui sit eorum consensus in differentiis et in proportionibus 1:9)
Nam iiij ad vj et vj ad viiij sesqualtera proportione iunguntur, vj autem quaternarium duobus, viiij vero senarium tribus praetereunt.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Alternatim positis quadratis et parte altera longioribus qui sit eorum consensus in differentiis et in proportionibus 1:12)
Namque inter unum et duo tantum unitas intercedit, quae unitatis, cui aequalis est, totum est;
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Alternatim positis quadratis et parte altera longioribus qui sit eorum consensus in differentiis et in proportionibus 8:2)
Si vero tertium locum respexeris, iiij et viiij notabis, quorum hic a duobus proficiscitur, illum ternarius creat;
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Probatio quadratos eiusdem esse naturae 4:2)
iuncti vero duo qui sequuntur, ternarius scilicet et quinarius, secundum efficiunt cybum, qui est octonarius.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Cybos eiusdem participare substantiae, quod ab inparibus nascantur 3:2)
Est igitur proportionalitas duarum vel trium vel quotlibet proportionum adsumptio ad unum atque collectio.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De proportionalitatibus 1:3)
proportionalitas est duarum vel plurium proportionum similis habitudo, etiamsi non eisdem quantitatibus et differentiis constitutae sint.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De proportionalitatibus 1:5)
Proportio est duorum terminorum ad se invicem quaedam habitudo et quasi quodammodo continentia, quorum compositio quod efficit, proportionale est. Ex iunctis enim proportionibus proportionalitas fit. In tribus autem terminis minima proportionalitas invenitur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De proportionalitatibus 1:7)
ut binarius ad unum, quoniam duo sunt termini, duplam obtinet proportionem.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De proportionalitatibus 1:9)
Et secundum quantitatem quoque numeri eodem modo est. Quantum enim tres superant binarium, tantum binarius unitatem, et quanto unus a duobus minor est, tanto binarius a ternario superatur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De proportionalitatibus 1:16)
Sic enim sunt quemadmodum duo ad unum, sic octo ad quattuor, et conversim:
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De proportionalitatibus 1:19)
quemadmodum unus ad duo, sic quattuor ad octo, et permutatim:
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De proportionalitatibus 1:20)
Sit continua medietas j ij iij. Hic unus a duobus et duo a tribus solis tantum singulis distant, et sunt eaedem differentiae, proportiones vero aliae.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De arithmetica medietate eiusque proprietatibus 1:8)
Namque duo ad unum duplus est, iij ad ij sesqualter.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De arithmetica medietate eiusque proprietatibus 1:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION