라틴어 문장 검색

unde suspicio sponte legatorum excitari bellum cunctaque quae acciderant aut metuebantur non inertia militis neque hostium vi, sed fraude ducum evenire.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 19장11)
Hordeonius exemplaris omnium litterarum, quibus per Gallias Britanniamque et Hispanias auxilia orabat, exercitui recitavit instituitque pessimum facinus, ut epistulae aquiliferis legionum traderentur, a quis ante militi quam ducibus legebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 25장6)
quin idem ille arguebat ultro conscientiam ducis, tamquam nuntius inter Civilem Flaccumque falso crimine testis veri opprimeretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 25장11)
conscendit tribunal Vocula mira constantia, prensumque militem ac vociferantem duci ad supplicium iussit:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 25장12)
exim consensu ducem Voculam poscentibus, Flaccus summam rerum ei permisit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 25장14)
Civilis parte copiarum retenta veteranas cohortis et quod e Germanis maxime promptum adversus Voculam exercitumque eius mittit, Iulio Maximo et Claudio Victore, soro- ris suae filio, ducibus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 33장1)
Dux uterque pari culpa meritus adversa prosperis defuere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 34장1)
hinc in ducem clamor pugnam poscentium;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 34장12)
addit exercitui suo Vocula mille delectos e quinta et quinta decima legionibus apud Vetera obsessis, indomitum militem et ducibus infensum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 35장9)
sed miles secundis adversisque perinde in exitium ducum accendebatur;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 36장3)
unam in audacia spem salutis, sed duo itinera audendi, seu mallet statim arma, seu petita navibus Gallia ducem se Vitellianis exercitibus ostenderet.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 49장7)
plerique interficiendos censebant, turbidos, infidos, sanguine ducum pollutos:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 56장3)
nec procul Veteribus aberat, cum Classicus ac Tutor per speciem explorandi praegressi cum ducibus Germanorum pacta firmavere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 57장2)
te, Iuppiter optime maxime, quem per octingentos viginti annos tot triumphis coluimus, te, Quirine Romanae parens urbis, precor venerorque ut, si vobis non fuit cordi me duce haec castra incorrupta et intemerata servari, at certe pollui foedarique a Tutore et Classico ne sinatis, militibus Romanis aut innocentiam detis aut maturam et sine noxa paenitentiam.'
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 58장21)
quis dux viae?
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 62장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION