라틴어 문장 검색

licet enim satis exemplorum ad imitandum ex lectione suppeditet, tamen viva illa, ut dicitur, vox alit plenius eius praeceptoris, quem discipuli, si modo recte sunt instituti, et amant et verentur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 23:2)
quanta deinceps in dividendo prudentia, quam subtilis et crebra argumentatio, quibus viribus inspiret, qua iucunditate permulceat, quanta in maledictis asperitas, in iocis urbanitas, ut denique dominetur in adfectibus atque in pectora irrumpat iudicum similem iis, quae dicit, efficiat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 95:2)
quod et adiuta cura natura magis evalescat, et qui in diversa ducatur neque in iis, quibus minus aptus est, satis possit efficere et ea, in quae natus videtur, deserendo faciat infirmiora.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 133:1)
ita enim, quod solum possunt, melius efficient.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 140:2)
unum ne temptes quod effici non possit, alterum ne ab eo, quod quis optime facit, in aliud, ad quod minus est idoneus, transferas.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 142:2)
at si fuerit qui docebitur ille, quem adolescentes senem vidimus, Nicostratus, omnibus in eo docendi partibus similiter utetur, efficietque illum, qualis hic fuit, luctando pugnandoque, quorum utroque certamine iisdem diebus coronabatur, invictum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 142:3)
nam cum in Iphigeniae immolatione pinxisset tristem Calchantem, tristiorem , addidisset Menelao, quem summum poterat ars efficere, maerorem, consumptis adfectibus, non reperiens, quo digne modo patris vultum posset exprimere, velavit eius caput et suo cuique animo dedit aestimandum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 198:2)
opus, quod efficitur ab artifice, id est, bona oratio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 208:5)
equidem nec urbium conditores reor aliter effecturos fuisse ut vaga ilia coiret in populos, nisi docta voce commota;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 257:1)
nam et mollire cubilia et nidos texere et educare fetus et excludere, quin etiam reponere in hiemem alimenta, opera quaedam nobis inimitabilia (qualia sunt cerarum ac mellis) efficere, nonnullius fortasse rationis est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 264:1)
ego rhetoricen nonnunquam dicere falsa pro veris confitebor, sed non ideo in falsa quoque esse opinione concedam, quia longe diversum est, ipsi quid videri et, ut alii videatur, efficere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 287:1)
et pictor, cum vi artis suae efficit, ut quaedam eminere in opere, quaedam recessisse credamus, ipse ea plana esse non nescit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 289:2)
sed cum bene dixit, etiamsi non vincat, id quod arte continetur effecit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 291:5)
nullam artem destruere quod effecerit, accidere hoc rhetorices operi;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 298:4)
quodsi ratio efficit, ut haec non opinari sed propter vim probationum scire videantur, eadem ratio idem praestare oratori potest.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 306:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION