라틴어 문장 검색

Forsitan aetatis quoque nomine filia dixit, dixit et illa pater, sceleri ne nomina desint.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 46:14)
cum tandem Cinyras, avidus cognoscere amantem post tot concubitus, inlato lumine vidit et scelus et natam, verbisque dolore retentis pendenti nitidum vagina deripit ensem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 47:3)
Non impune tamen scelus hoc sinit esse Lyaeus, amissoque dolens sacrorum vate suorum protinus in silvis matres Edonidas omnes, quae videre nefas, torta radice ligavit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 9:1)
Illic Credulitas, illic temerarius Error vanaque Laetitia est consternatique Timores Seditioque recens dubioque auctore Susurri.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 7:10)
Sed quamquam certa nullus fuit error in hasta, nil tamen emissi profecit acumine ferri utque hebeti pectus tantummodo contudit ictu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 11:3)
Atque utinam aut verus furor ille, aut creditus esset, nec comes hic Phrygias umquam venisset ad arces hortator scelerum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 7:1)
Quod tibi si populi donaverit error Achivi, cur spolieris, erit, non cur metuaris ab hoste, et fuga, qua sola cunctos, timidissime, vincis, tarda futura tibi est gestamina tanta trahenti.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 10:8)
Polymestoris illic regia dives erat, cui te commisit alendum clam, Polydore, pater Phrygiisque removit ab armis, consilium sapiens, sceleris nisi praemia magnas adiecisset opes, animi inritamen avari.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 40:2)
Ultima iam passi comites belloque fretoque deficiunt finemque rogant erroris, at Acmon fervidus ingenio, tum vero et cladibus asper, quid superest, quod iam patientia nostra recuset ferre, viri?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 57:1)
Heu quantum scelus est in viscera viscera condi congestoque avidum pinguescere corpore corpus alteriusque animantem animantis vivere leto!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 10:8)
Postquam non utilis auctor victibus invidit, quisquis fuit ille, deorum corporeasque dapes avidam demersit in alvum, fecit iter sceleri, primoque e caede ferarum incaluisse potest maculatum sanguine ferrum (idque satis fuerat), nostrumque petentia letum corpora missa neci salva pietate fatemur:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 11:4)
ipsos inscripsere deos sceleri, numenque supernum caede laboriferi credunt gaudere iuvenci.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 13:2)
Solane semper ero iustis exercita curis, quam modo Tydidae Calydonia vulneret hasta, nunc male defensae confundant moenia Troiae, quae videam natum longis erroribus actum iactarique freto sedesque intrare silentum bellaque cum Turno gerere, aut, si vera fatemur, cum Iunone magis?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 69:3)
immo ita si scitis, si me meus abstulit error, stultaque mens nobis, non scelerata fuit, quod licet et minimis, domui si favimus illi, si satis Augusti publica iussa mihi, hoc duce si dixi felicia saecula, proque Caesare tura piis Caesaribusque dedi, - si fuit hic animus nobis, ita parcite divi!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 257)
scilicet in superis etiam fortuna luenda est, nec veniam laeso numine casus habet, illa nostra die, qua me malus abstulit error, parva quidem periit, sed sine labe domus:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 152)

SEARCH

MENU NAVIGATION