라틴어 문장 검색

ex quo etiam sequeretur illa dependentia quam concludere volunt. 20.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 10:54)
propter quod sequitur etiam idem quod volunt. 3.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 11:9)
ergo falsum erat illud ex quo sequebatur.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 12:29)
et spetialiter ad Petrum, postquam pastoris offitium sibi commisit, ut in eodem habemus, "Petre", inquit "sequere me". 5.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 14:10)
contrarietas enim in oppinione vel dicto sequitur ex contrarietate que est in re dicta vel oppinata, sicut verum et falsum ab esse rei vel non esse in oratione causatur, ut doctrina Predicamentorum nos docet. 10.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 14:23)
Nam ad primam per phylosophica documenta venimus, dummodo illa sequamur secundum virtutes morales et intellectuales operando;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 15:17)
ad secundam vero per documenta spiritualia que humanam rationem transcendunt, dummodo illa sequamur secundum virtutes theologicas operando, fidem spem scilicet et karitatem. 9.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 15:18)
Cumque dispositio mundi huius dispositionem inherentem celorum circulationi sequatur, necesse est ad hoc ut utilia documenta libertatis et pacis commode locis et temporibus applicentur, de curatore isto dispensari ab Illo qui totalem celorum dispositionem presentialiter intuetur.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 15:23)
1. Nos autem oportet quam nunc habemus rationem periclitari, cum inquirere intendamus de hiis in quibus nullius autoritate fulcimur, hoc est de unius eiusdemque a principio ydiomatis variatione secuta.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 58:1)
1. Postquam venati saltus et pascua sumus Ytalie, nec pantheram quam sequimur adinvenimus, ut ipsam reperire possimus rationabilius investigemus de illa ut, solerti studio, redolentem ubique et necubi apparentem nostris penitus irretiamus tenticulis.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 152:1)
Nam sicut totum hostium cardinem sequitur ut, quo cardo vertitur, versetur et ipsum, seu introrsum seu extrorsum flectatur, sic et universus municipalium grex vulgarium vertitur et revertitur, movetur et pausat secundum quod istud, quod quidem vere paterfamilias esse videtur.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 167:2)
ergo cantiones nobiliores ballatis esse sequitur extimandas, et per consequens nobilissimum aliorum esse modum illarum, cum nemo dubitet quin ballate sonitus nobilitate excellant.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 37:5)
6. Et dicimus eptasillabum sequi illud quod maximum est in celebritate.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 76:1)
nec licet aliquid artis sequentibus arrogare, sed solam artem antecedentis induere.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 132:3)
que trisillabum ante alia sequi astruximus.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 165:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION