라틴어 문장 검색

Quam ob rem cum duae causae perspicuis et evidentibus rebus adversentur, auxilia totidem sunt contra conparanda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 63:1)
'fer mi auxilium, pestem abige a me, flammiferam hanc vim, quae me excruciat, caeruleae incinctae angui incedunt, circumstant cum ardentibus taedis', num dubitas quin sibi haec videre videatur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 120:8)
qui me duo sceleratissimi post hominum memoriam non consules sed latrones non modo deseruerunt, in causa praesertim publica et consulari, sed prodiderunt, oppugnarunt, omni auxilio non solum suo sed etiam vestro ceterorumque ordinum spoliatum esse voluerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 4장 3:3)
quid primum querar aut unde potissimum, iudices, ordiar aut quod aut a quibus auxilium petam?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 11장1)
neque iniuria, propterea quod auxilium sibi se putat adiunxisse qui eum altero rem communicavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 40장 1:3)
quam ob rem illa arma, centuriones, cohortes non periculum nobis, sed praesidium denuntiant, neque solum ut quieto, sed etiam ut magno animo simus hortantur, nec auxilium modo defensioni meae verum etiam silentium pollicentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 1장 3:1)
ubi studia municipiorum, ubi Italiae voces, ubi denique tua, M. Tulli, quae plurimis fuit auxilio, vox atque defensio?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 34장 3:5)
nec mirum, si eius utebatur consilio cuius auxilium sibi paratum putabat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 5장 1:2)
a quibus cum esset certum auxilium petitum, ita tum disceditur ut Idibus Septembribus P. Quinctium sisti sex.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 7장 1:6)
Eos porro qui defendere consuerunt vides accusare, et ea ingenia converti ad perniciem quae antea versabantur in salute atque auxilio ferendo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 9장 2:3)
non est istud iudicio pati neque iudicio defendere, cum auxilium a tribunis petas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 20장 1:8)
fatetur enim libellos Alfenum deiecisse, vadimonium promisisse, iudicium quin acciperet in ea ipsa verba quae Naevius edebat non recusasse, ita tamen, more et instituto, per eum magistratum qui auxili causa constitutus est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 20장 1:11)
si M. Brutus intercessurum se dixit palam, nisi quid inter ipsum Alfenum et Naevium conveniret, videturne intercessisse appellatio tribunorum non morae, sed auxili causa?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 20장 3:6)
tuli graviter et acerbe, iudices, in eum me locum adduci ut aut eos homines spes falleret qui opem a me atque auxilium petissent, aut ego, qui me ad defendendos homines ab ineunte adulescentia dedissem, tempore atque officio coactus ad accusandum traducerer.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 2장 1:1)
auxilium sibi per me a vobis atque a populi Romani legibus petunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 4장 1:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION